PL 68, col. 992

Breviarium causae Nestorianorum et Eutychianorum (Liberatus Carthaginensis), J

et unam quidem direxit Theodosio impetatori, aliam
autem Cyrillo Alexandrino, et tertiam Proclo Constantinopolitano
episcopo, laudans in eis Theodorum,
et ejus exponens sapientiam.
Ad haec autem imperator dirigens sacram Joanni,
derogatores illos Theodori contra salutem propriam
venire judicavit.
Cyrillus autem rescripto suo Theodorum praeferens,
tale de accusatoribus ejus tulit judicium, quod
dogmate veritati contrario tenerentur, interponens
de symbolo in concilio sibi oblato ob Tesseracaedecatitas
a Charisio presbytero.
Nihilominus et Proclus per Maximum diaconum
suum ipsi Joanni rescribens, cujus essent illa capitula,
quae Theodori dicebantur, quaesivit. Qui pro

ejus excusatione ignorare se dixit. Verumtamen duas
memorati Joannis epistolas, id est primam et tertiam,
laudes Theodori Mopsuesteni continentes, Chalcedonensis
synodus per relationem suam Marciano
imperatori directam, cum tomo Procli, quem ad Armenios
direxit, et aliis sanctorum Patrum epistolis,
suscepit et confirmavit.
His ergo sopitis atque transactis, mortuo Cyrillo
trigesimo et secundo episcopatus sui anno, ordinatus
est episcopus Alexandriae Dioscorus, qui fuit quidem
archidiaconus ejusdem Cyrilli, qui neque uxorem,
neque filios habuit: quem narrat opinio, civium suorum
majorem habuisse dilectionem; siquidem opprimens
Cyrilli haeredes, et per calumnias multas ab
eis auferens pecunias, dedit eas sine fenore artopolis

et cauponibus civitatis, ut mundissimum panem
et pretiosissimum vinum viliori pretio populis exhiberent.
Joanne autem archiepiscopo defuncto, Antiochenae
Ecclesiae Domnus ordinatur archiepiscopus. Sed et
Proclo defuncto, Ecclesiae Constantinopolitanae Flavianus
sortitus est sedem.
Ipso vero tempore Ibam Edessenum episcopum
quidam presbyteri et diaconi suis libellis, quasi Nestorianum,
accusaverunt Domno archiepiscopo, eo
quod alloquens clerum dixisset: « Non invideo Christo
quia Deus factus est, quoniam si volo, et ego fio; »
qui cum ascendissent Antiochiam, eos Ibas excommunicavit;
sed superveniente festivitate quadragesimae
Ascensionis, jussi sunt a Domno excommunicatione

absolvi, sub ea conditione ut Antiochia non
exirent, alioquin a suo deponerentur ordine.
Sed quidam eorum archiepiscopi Domni praecepta
contemnentes, profecti ad comitatum, sacros apices
meruerunt ad Photium, Eustathium et Uranium episcopos,
ut in Beryto audirentur: fuerunt autem cum
iis Eulogius diaconus Constantinopolitanus, et Damascius
vir spectabilis, tribunus et notarius: quod
cum agnitum fuisset illos clericos Constantinopolim
perrexisse, damnati sunt a Domno et ejus concilio.
Et post haec Ibas Beryto ad audientiam occurrit:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.