PL 68, col. 993

Breviarium causae Nestorianorum et Eutychianorum (Liberatus Carthaginensis), J

cui cum accusatores, sicut gesta demonstrant,
nihil probare potuissent, supervenit relatio et postulatio
clericorum Edessenorum flagitantium pro
Ecclesia episcopi sui praesentiam, in qua sibi arrogaverunt
omnes poenas horribilis gehennae, si meminissent
tale aliquid dictum in illo tractatu de quo
Ibas accusabatur, et judicibus non manifestassent.
Quamobrem fecerant judices accusatores ipsos cum
suo episcopo in secretario communicare, simulque
pacificos dimiserunt.
CAPUT XI. De Eutyche presbytero, et Hegumeno et ejus haeresi, ejusdemque damnatione. [(Ex actis concilii Constantinopolitani sub Flaviano, quae inserta sunt actis concilii Chalcedonensis.)]
His temporibus Eutyches quidam presbyter et archimandrita,
praesidens Constantinopoli celeberrimo
monasterio, urgente Satana, praedicabat Dominum
nostrum Jesum Christum consubstantialem nobis non
esse secundum carnem, sed de coelo corpus habuisse,
rursusque varians dicebat ante adunationem duas in
Christo fuisse naturas, post adunationem vero unam
factam esse.
Quem audiens talia docentem et praedicantem Eusebius
episcopus Dorylenae civitatis provinciae Phrygiae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.