PL 69, col. 49
Epistolae et decreta (Vigilius papa), J. P. Migne
qui in universis epistolis suis et Nestorium, et Eutychen,
vel eis similia sapientes, pari legitur sententia
condemnasse. In quo memorato scripto, etiam contra
divinas Scripturas, non solum pontificibus multis,
sed etiam (quod dici nefas est) ipsi quoque principi
sacrilegas injurias irrogare tentastis, quatenus
ignorantem Christianum populum diabolica amplius
deciperetis astutia. Haec ergo sustinentes per multa
temporis spatia, patientia sacerdotali resecare distulimus,
credentes vos forsitan resipisci [ forte resipiscere],
et ab illicitis temperare. Sed quia semel et secundo adhortatione
nostra per fratres nostros episcopos, id est,
Joannem Marsicanum, et Julianum Cingulanum, vel
Sapatum filium nostrum atque diaconum, nec non
et per gloriosum virum patricium Cethegum, et religiosum
virum item filium nostrum Senatorem,
aliosque filios nostros commoniti noluistis audire, et
neque ad Ecclesiam, neque ad nos reverti, sicut omnia
facitis, voluistis detestanda superbia; et ideo
necesse nobis est in vobis canonice vindicare, ne videamur
divinarum Scripturarum interpretationibus
subjacere. Scriptum est enim: Videbam furem, et simul
currebas cum eo: et cum adulteris portionem
tuam ponebas [(Psal. XLIX)]
; et ipse Dominus ac Salvator
noster dicit: Quod si oculus tuus dexter scandalizat
te, erue eum, et projice abs te. Expedit enim
tibi ut pereat unum membrum tuum, quam totum corpus
mittatur in gehennam [(Matth. V)]
. Et quoniam
iste intellectus magis de officiis ecclesiarum, vel
proximis non recte agentibus, et scandala in ecclesiis
mittentibus sano sensu debet aptari, sicut et alibi
nos admonet, dicens: Oportet venire scandala, sed
vae illi per quem veniunt [(Matth. XVIII)]
. Et beatus Apostolus
simili praedicat ratione: Utinam et abscindantur
qui vos conturbant [(Galat. V)]
. Et iterum sancta
Scriptura nos commonet, dicens: Ejice pestilentem
de concilio, et exiet cum eo jurgium [(Prov. XXII)]
.
Oportet ergo nos jam post tantas admonitiones in
vobis, Rustice et Sebastiane, per auctoritatem
beati Petri, cujus nos Dominus sibi voluit vice servire,
regulariter vindicare, propterea ne si jam diutius
differamus, omnis ecclesiasticus ordo solvatur.
Ideoque quod a nobis cum gemitu, sed cum beati
Petri auctoritate dicendum est, pro suprascriptis excessibus
alienos vos a diaconi esse honore decernimus,
et omni ministerio officii levitici, praedictum
vobis honorem auferentes, penitus submovemus,
nullam ulterius licentiam habentes, ut ex levitico
nomine aut gradu aliquid facere praesumatis, vel sub
nomine diaconorum scribendo, iterum Dei conturbetis
Ecclesiam: quippe qui ex apostolica auctoritate
et Patrum regulis, contra quas multa spiritu superbo