PL 69, col. 58

Epistolae et decreta (Vigilius papa), J. P. Migne

brevitate narratam, doctrinae propheticae atque apostolicae
congruentem, suprascriptorum Patrum latius
explanavit assertio; cum, sicut diximus, aut haereticorum
infestantium convinceretur adversitas, aut rectorum
dogmatum efficaciter declararetur auctoritas.
Hanc quoque fidem praefatarum quatuor synodorum,
sed et beatorum decessorum nostrorum epistolis de
fidei integritate conscriptis, continet laudanda confessio,
quae doctrinae sedis primi apostolorum per
omnia probatur assimilis, et nulla ex parte discordans.
Huic ergo fidei vel omnibus quae in supradictis
quatuor conciliis a sanctis Patribus nostris definita
sunt contradicentes, haereticos condemnamus;
id est Arium, Macedonium, Eunomium, cum dogmatibus
suis, et omnes qui errori eorum consenserunt

atque consentiunt. Anathematizamus etiam Paulum
Samosatenum, Photinum, Bonosum atque Nestorium,
cum nefariis doctrinis suis, et quicunque eorum
blasphemiis praebent aut praebuerunt aliquando consensum.
Item anathematizamus Valentinum, Manichaeum,
Apollinarem atque Eutychem, simulque
Dioscorum defensorem, cum exsecrabilibus commentis
et praedicationibus suis, et omnes qui erroribus
eorum usque in die mortis suae implicati manserunt.
Sed si quos haereticos nominatim omisimus, in cujuslibet
erroris morbo pollutos, et usque ad suum exitum
permanentes, cum propriis erroribus condemnamus,
abjicimus atque respuimus: solam fidem catholicam,
quam in suprascriptis quatuor sanctis conciliis ab
apostolis traditam susceperunt, et suis expositionibus

declaratam per successores suos usque ad nostra
tempora transmiserunt inviolabiliter, operante gratia
Domini, custodimus. Et quoniam nullus Christianorum
usque ad praesentem diem gestarum rerum incertam
debet habere notitiam, etiam quae post tantae
relationis supplementum facta sunt simili rationi narramus.
Dum hesterna die, id est dominicorum,
qui fuit pridie nonas Februarias, magnificus vir Petrus
referendarius ad nos cum mandatis clementissimi
principis remeasset, dicens: Quando vultis ut
veniant judices, et vobis praebeant sacramenta, quatenus
de hac, in qua residetis, ecclesia egredi debeatis,
et securi ad regiam civitatem remeare? ita ei publica
voce respondimus: Et per gloriosos judices palatii,
sicut praefati sumus, cum quibus et tua magnitudo
ad Sanctam Euphemiam venerat, quae superius

sunt dicta mandavimus, et nunc per te denuo clementissimo
principi haec dicimus suggerenda. Nos ad
pietatem tuam festinantes ante septem annos de
civitate nostra sic egressi sumus, ut nulla haberemus
privata negotia. Nunc quoque suggerimus et rogamus
pro pace, quam per pietatem tuam pridem Deus
donavit Ecclesiae, ut eam nullorum hominum turbari
amplius insinuatione permittas nec auctorem totius
scandali Theodorum ultra vexare fidem catholicam
patiaris: quoniam ante sex menses a nobis inter alios
communione sacra privatus est, et ab episcopatu pro
sua pravitate depositus: per eam videlicet paginam,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.