PL 69, col. 59
Epistolae et decreta (Vigilius papa), J. P. Migne
quam adhuc pro mansuetudinis vestrae intuitu, et spe
conversionis ejus, sicut dictum est, publice proferre
distulimus. Illud etiam pari modo per magnitudinem
tuam ejus auribus intimamus, quia de causa Ecclesiae
per te nullum possumus dare responsum, ob hoc
quod quaedam, quae tibi dicimus nuntianda ejus clementiae,
profiteris te non posse suggerere. Et ideo si
directis duobus judicibus, quorum nomina tibi in praesenti
prodidimus, sacramenta praestare dignetur, ut
post haec sine metu periculi fratrem nostrum Dacium
episcopum Mediolanensis Ecclesiae, vel alios quos
cum eo transmiserimus, loco nostro suscipiat, parati
sumus dirigere, ut per eos de ecclesiastica causa
quaecunque mandavimus, veraciter innotescant. Siquidem
Ecclesiae causa nulla sacramenta nobis dari
deposcimus: sed mox pro gratiarum actione ejus
occurrimus pietati, quia nihil aliud est, quod praeter
scandalum nos Deo adjuvante perterreat, unde amplius
in Sanctae Euphemiae basilica sedeamus. Supplicamus
enim Deo nostro, et precibus indefessis optamus,
ut per eum sublata dissensione pax, quam piae
memoriae avunculi sui fecit ipse temporibus, reparetur
Ecclesiae. Nam si ulla provenerit ultra dilatio,
nos necesse est causam modis omnibus definire;
quia neque proximos, neque alios parentes, aut quamlibet
substantiam, animae nostrae vel piissimi principis
opinioni praeponimus. Data nonis Februarii, imperante
domino Justiniano perpetuo Augusto, anno 25,
post consulatum Basilii viri clarissimi anno 10
[( Anno Chr. 551)] .
FRAGMENTUM DAMNATIONIS THEODORI EPISCOPI CAESAREAE CAPPADOCIAE A BEATO VIGILIO PAPA FACTAE. Theodorus episcopus sacerdotio et communione privatur. Constantinopolitanus et reliqui episcopi illius criminis conscii excommunicantur.
Vigilius episcopus sanctae Ecclesiae catholicae urbis
Romae dixit: Res est quidem divinae conveniens jussioni,
patientiam praebere peccantibus, quam non
tamen adusque decet extendi, ut spe continuae impunitatis