PL 7, col. 1085

Disquisitiones dogmaticae in Lactantium (Auctor incertus), J. P. Migne · Appendix I (Marcellinus papa), J. P. Migne

Itaque Lactantius contra hosce Judaeos, qui Christum
crucifixerunt, sacrorum prophetarum suorum
auctoritate confutatos, hanc jure merito elicit conclusionem:
« Quid amplius jam de facinoribus eorum
dici potest, quam excaecatos tum fuisse, atque insanabili
furore correptos, qui haec quotidie legentes, neque
intellexerunt, neque quin facerent, cavere potuerunt » [(Lactant. lib. IV, cap. 19)] ;
quia nimirum tam
caeco, quam spontaneo furore obcaecati erant. Immo
vero ea fuit illorum pervicacia, ut neque coelestibus
prodigiis, quae Christo moriente, sicuti ab sacris eorum
vatibus annuntiatum fuerat, edita sunt, facinus
suum intelligere aut potuerint, aut voluerint.
Neque tamen Lactantius, aliique christianae religionis
defensores eos confutando, omnem operam

perdidere. Nam evidentissimo ac invictissimo argumentorum,
quae ex sacris prophetarum oraculis
hauserat, pondere multos ex Judaeis, atque ex gentilibus
longe plures, ad christianae fidei professionem
ille aliique Scriptores nostri adduxerunt.
Non immerito igitur eadem Scripturae auctoritate
adversus gentiles aliquando auctor noster dimicat. [(Idem, lib. I, cap. 5; lib. V, cap. 14; et lib. de Ira Dei,
cap. 22.)]
Quamvis enim eam spernerent, inficias tamen
ire non poterant eam non confictam a christianis,
sed acceptam a Judaeis eorum hostibus, atque
ipsosmet suos philosophos, et alios, non pauca ex
sacris scriptoribus nostris, uti non semel ostendimus,
accepisse documenta. Planum itaque alicubi [(Idem,
lib. II, cap. 8)] facit hominem post caeteras omnes creaturas

a Deo factum fuisse, quemadmodum Ovidius
post sacras nostras litteras cecinerat. Item Deum ab
iis, sicuti a Sibylla, unum praedicari, ac justos homines
ad vitam revocandos. Alibi vero eadem Scripturae
sacrae auctoritate rursus adversus eosdem gentiles
utitur, ubi varia ejus placita rectae rationi plane
consentanea esse ostendit. Quae quidem omnia
ex infra dicendis plana omnibus manifestaque
fient.
A nobis praeterea superius clarissime, nisi fallimur,
demonstratum est christianae religionis veritatem

Confutatur error dicentium Patrem esse Filio majorem, etc.
Marcellinus episcopus sanctae ecclesiae catholicae urbis
Romanae, Salomoni coepiscopo, in Domino salutem.
Quam laudabiliter [(S. Leo, ep. 93)] pro catholicae
fidei veritate movearis, et quam sollicite dominico

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.