PL 70, col. 1107
De institutione divinarum litterarum (Cassiodorus Vivariensis), J. P. Migne
compendiosa notitia Domini munere panderetur.
Minus fortasse disertos, quoniam in eis non
affectata eloquentia, sed relatio necessaria reperitur;
utilitas vero magna inesse cognoscitur, quando et
per eos discitur, unde et salus animae, et saecularis
eruditio provenire monstratur. In quibus non propriam
doctrinam, sed priscorum dicta commendo,
quae posteris laudare fas est, et praedicare gloriosum:
quoniam quidquid de priscis sub laude Domini dicitur,
odiosa jactantia non putatur. Huc accedit quod
magistrum gravem pateris, si frequenter interroges;
ad istos autem quoties redire volueris, nulla asperitate
morderis.
Quapropter, dilectissimi fratres, indubitanter ascendamus
ad divinam Scripturam per expositiones
probabiles Patrum, velut per quamdam scalam visionis;
ut eorum sensibus provecti, ad contemplationem
Domini efficaciter pervenire mereamur. Ista est enim
fortasse scala Jacob per quam angeli ascendunt atque
descendunt [(Genes. XXVIII, 12)] , cui Dominus innititur,
lassis porrigens manum, et fessos ascendentium gressus
sui contemplatione sustentans. Quocirca, si placet,
hunc debemus lectionis ordinem custodire; ut primum
tirones Christi, postquam psalmos didicerint, auctoritatem
divinam in codicibus emendatis jugi exercitatione
meditentur, donec illis fiat, Domino praestante,
notissima: ne vitia librariorum impolitis mentibus
inolescant, quia difficile potest erui, quod memoriae
sinibus radicatum constat infigi.
Felix quidem anima quae tanti muneris secretum
memoriae sinibus, Domino largiente, condiderit; sed
multo felicior, quae vias intelligentiae vitali indagatione
cognoverit; eoque fit, ut et humanas cogitationes
a se gnaviter expellat, et divinis eloquiis salubriter
occupetur. Multos enim nos vidisse retinemus
memoriae firmitate pollentes, de locis obscurissimis
inquisitos, exemplis 538 tantum auctoritatis divinae
solvisse propositas quaestiones: quoniam in alio libro
clarius est positum, quod alibi dictum constat obscurius.
Testis est Paulus apostolus, qui ex maxima parte
in Epistola quae scribitur ad Hebraeos, Testamenti
Veteris scripturas novorum temporum perfectione
dilucidat.
Postquam ergo se milites Christi divina lectione
compleverint, et frequenti meditatione firmati, cognoscere
coeperint loca librorum opportune notata;
tunc vias operis instituti quispiam fortasse non inaniter
transibit: ubi quae legenda sunt his duobus
libris aptissime suis locis et breviter indicantur; eoque
provenit, ut studiosi cognoscant a quibus Latinis
expositoribus singula quaeque declarata sint. Quod si
aliquid in eisdem negligenter dictum reperit, tunc,
quibus illa lingua nota est, a Graecis explanatoribus,
quae sunt salubriter tractata, perquirat; quatenus in
schola Christi negligentiae tepore sublato, vitalis agnitio
flammatis mentibus inquiratur.
Ferunt itaque Scripturas divinas Veteris Novique
Testamenti ab ipso principio usque ad finem Graeco
sermone declarasse Clementem Alexandrinum cognomento
Stromateum, et Cyrillum ejusdem civitatis