PL 70, col. 1108

De institutione divinarum litterarum (Cassiodorus Vivariensis), J. P. Migne

episcopum, et Joannem Chrysostomum, Gregorium
et Basilium, nec non et alios studiosissimos viros,
quos Graecia facunda [ ed., Graeca facundia] concelebrat.
Sed nos potius Latinos scriptores, Domino juvante,
sectemur; ut quoniam Italis scribimus, Romanos
quoque expositores commodissime indicasse
videamur. Dulcius enim ab unoquoque suscipitur,
quod patrio sermone narratur. Unde fieri potest, ut
per magistros agatur antiquos, quod impleri non potuit
per novellos.
Quapropter tractatores vobis doctissimos indicasse
sufficiet, quando ad tales remisisse competens plenitudo
probatur esse doctrinae. Nam et vobis quoque
erit praestantius praesumpta novitate non imbui, sed
priscorum fonte satiari. Hinc consequitur, ut ocius

edoceam [ mss., otiose doceam], et sine culpabili
praesumptione vos instruam. Quod genus doctrinae
et nobis arbitror esse proficuum, sic alios imbuere,
ut insidias calumniantium commodissime declinasse
videamur. Habetis igitur in primo volumine antiqui
saeculi magistros praesentes semperque paratissimos,
qui non vos doceant tam suis linguis quam vestris
potius oculis. Moderamini ergo, studiosi fratres, sapienter
desideria vestra, per ordinem quae sunt legenda
discentes, imitantes scilicet eos qui corpoream
desiderant habere sospitatem. Nam qui sanari volunt
a medicis, quaerunt quas escas primum, quas secunda
refectione percipiant: ne tenuissimas vires debilium
membrorum oneret potius quam reficiat confusa voracitas.
In secundo vero libro de Artibus ac disciplinis

liberalium litterarum pauca libanda sunt: ubi
tamen minore periculo delinquitur, si quid salva fidei
stabilitate peccetur. Quidquid autem in Scripturis
divinis de talibus rebus inventum fuerit, praecedenti
notitia melius probatur intelligi. Constat enim quasi
in origine spiritalis sapientiae rerum istarum indicia
fuisse seminata, quae postea doctores saecularium litterarum
ad suas regulas prudentissime transtulerunt,
quod apto loco in expositione psalterii fortasse probavimus.
Quapropter Domino supplicantes, a quo venit omne
quod expedit, legite (precor) assidue, recurrite diligenter.
Mater est enim intelligentiae frequens et intenta
meditatio. Nec me praeterit eloquentissimum
Cassianum in quinto Collationum dixisse volumine,

quemdam senem et simplicem de obscurissimo loco
Scripturae divinae fuisse requisitum, eumque oratione
creberrima superno lumine cognovisse; ut quod ante
per humanos magistros non didicerat, subito divina
inspiratione completus, quaerentibus res difficillimas
explanasset. Simile est et illud sancti Augustini dictum
quod in libris de Doctrina Christiana commemorat
( In praefatione ), quemdam famulum barbarum
litteris imperitum, orationibus crebris ita sibi traditum
codicem subito legisse, quasi in schola fuerit
longis meditationibus eruditus. De qua re sic ipse
subsequens dicit: Licet haec fuerint stupenda miracula,
et omnia possibilia credentibus [(Marc. IX, 22)]
approbentur, non nos tamen debere talia frequenter
expetere, sed in usu communis doctrinae satius permanere:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.