PL 70, col. 1109
De institutione divinarum litterarum (Cassiodorus Vivariensis), J. P. Migne
ne cum illa quae sunt supra nos audacter
exquirimus, culpam tentationis contra praeceptum
Domini potius incurrere videamur, dicentis in Deuteronomio: Non tentabis Dominum Deum tuum
[(Deut.
VI, 16)] . Et iterum in Evangelio ait: Generatio mala
et adultera signum quaerit [(Matth. XII, 39)] , etc. Quapropter
oremus ut nobis aperiantur illa quae clausa
sunt, et ab studio legendi nullatenus abscedamus.
Nam et David cum esset in lege Domini jugiter occupatus,
tamen clamabat ad Dominum dicens: Da
mihi intellectum, ut discam mandata tua [(Psal. CXVIII,
73)] . Tale est enim hujus rei suavissimum donum, ut
quanto plus accipitur, tanto amplius expetatur.
Sed quamvis omnis Scriptura divina superna luce
resplendeat, et in ea virtus Spiritus sancti evidenter
irradiet, in Psalterio tamen, et Prophetis, et Epistolis
apostolorum studium maximum laboris impendi,
quoniam mihi visi sunt profundiores abyssos commovere,
et quasi arcem totius Scripturae divinae atque
altitudinem gloriosissimam continere. Quos ego
cunctos novem codices auctoritatis divinae (ut senex
potui) sub collatione priscorum codicum, amicis ante
me legentibus, sedula lectione transivi. Ubi me multum
laborasse, Domino adjuvante, profiteor; quatenus
nec eloquentiae modificatae [ ed., eloquio modificato]
deessem, nec libros sacros temeraria praesumptione
lacerarem.
Illud quoque credimus commonendum, sanctum
Hieronymum simplicium fratrum consideratione pellectum,
in Prophetarum praefatione dixisse, propter
eos qui distinctiones non didicerant apud magistros
saecularium litterarum; colis et commatibus translationem
suam, sicut hodie legitur, distinxisse. Quod
nos quoque tanti viri auctoritate commoniti [ ed., commoti],
sequendum esse judicavimus, ut caetera distinctionibus
ordinentur [ mss., ornentur]. Ista vero
sufficiant simplicissimae lectioni, quae supradictus
vir, sicut dictum est, ad vicem distinctionum colis et
commatibus ordinavit, ne supra judicium tanti viri
vituperabili praesumptione venisse videamur.
Reliquos vero codices qui non sunt tali distinctione
signati, notariis, diligenti tamen cura sollicitis, relegendos
atque emendandos reliqui. Qui etsi non potuerint
in totum orthographiae minutias custodire,
emendationem tamen codicum antiquorum (ut opinor)
adimplere modis omnibus festinabunt. Habent
enim scientiam 539 notarum suarum, quae ex maxima
parte hanc peritiam tangere atque admonere
noscuntur. Sed ut error inolitus aliquatenus de medio
tolleretur, factum est ut in sequenti libro de orthographiae
regulis perstrictim pro captu ingenii nonnulla
poneremus: ne praecipitanter emendantium
impolita praesumptio posteris carpenda traderetur.
Paravi quoque, quantum potui, priscos orthographos
invenire, per quos etsi non omnino correcti, tamen
ex maxima parte meliorati esse videantur. Orthographia
siquidem apud Graecos plerumque sine ambiguitate
probatur expressa; inter Latinos vero sub