PL 70, col. 1110

De institutione divinarum litterarum (Cassiodorus Vivariensis), J. P. Migne

ardua difficultate relicta monstratur; unde etiam
modo studium magnum lectoris inquirit. Instituti
operis ordine celebrato, nunc tempus est ut veniamus
ad religiosae doctrinae saluberrimum decus, devotarum
lumen animarum, coeleste donum, et gaudium sine
fine mansurum. Quod, ut ego arbitror, duobus libris
qui sequuntur, est breviter intimatum.
CAPUT PRIMUM. De Octateucho.
Primus Scripturarum divinarum codex est Octateuchus,
qui initium illuminationis nostrae historica relatione
fecit a Genesi. Hujus principia sanctus Basilius
Attico sermone lucidavit, quem Eustathius, vir
disertissimus, ita transtulit in Latinum, ut ingenium

doctissimi viri facundiae suae viribus aequiparasse
videatur. Qui usque ad hominis conditionem novem
libros tetendit: ubi et coeli et terrae naturam, aeris
et aquarum vel creaturarum pene omnium qualitates
aperuit; ut quod in auctoritate brevitatis studio praetermissum
est, tractatum latius, minutissime atque
clarissime disceretur. Nam et Pater Augustinus contra
Manichaeos duobus libris disputans, ita textum Genesis
diligenter exposuit, ut pene nihil relinquere probaretur
ambiguum. Unde contigit ut nolens praestaret
nobis haeresis confutata, quatenus dum illa fortiter
vincitur, catholici diligentius instruantur. Quos libros
in codice supradicti Basilii, ut opinor, forsitan
competenter adjunximus, ut textus praedictae Genesis
lucidius legentibus panderetur.
Deinde sanctus Ambrosius, ut est planus atque
suavissimus doctor, exinde sex libros eloquentiae suae
more confecit, quos Hexaemeron appellavit. De eisdem
principiis sanctus quoque Augustinus disertus
atque cautissimus disputator duodecim volumina conscripsit,
quae doctrinarum pene omnium decore
vestivit, haecque vocavit De Genesi ad litteram. Qui
quamvis de eadem re tractaverit de qua beatus Basilius
et sanctus Ambrosius celeberrima laude fulserunt,
tamen quod post disertos viros difficile contingere
solet, opus suum longe in aliam summitatem,
Domino largiente, perduxit. Scripsit etiam contra
Faustum Manichaeum triginta tres libros, ubi et ejus
nequissimam pravitatem manifesta ratione convicit,
et de libro Genesis iterum mirabiliter disputavit. Pari

quoque modo duos libros vir praedictus effecit, quibus
titulum posuit, Contra inimicum legis et Prophetarum,
ubi simili modo multa de legis divinae quaestionibus
enodavit. Contra quos ita fervore pietatis incanduit,
ut diligentius atque vivacius adversus eos
dixerit, quam contra haereses alias disputavit. In
libris quoque Confessionum posterioribus tribus voluminibus
de Genesis explanatione disseruit, confessus
altitudinem rei quam toties repetita expositione
tractavit. Quaestiones etiam quae in voluminibus sacris
ardua difficultate poterant operiri, libris septem
necessaria nimis et syllogistica probatione declaravit:
enisus magister optimus et vir acer ingenio, ut quod

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.