PL 70, col. 1111

De institutione divinarum litterarum (Cassiodorus Vivariensis), J. P. Migne

ad salutem animarum constat esse concessum, nequaquam
indiscussum mortifera negligentia linqueretur.
Scripsit etiam de Modis locutionum septem alios
mirabiles libros, ubi et schemata saecularium litterarum,
et multas alias locutiones divinae Scripturae proprias,
id est quas communis usus non haberet, expressit:
considerans, ne compositionum novitate
reperta, legentis animus nonnullis offensionibus
angeretur [ mss., urgeretur]. Simulque ut et illud
ostenderet magister egregius, generales locutiones,
hoc est schemata grammaticorum atque rhetorum
exinde fuisse progressa, et aliquid tamen illis peculiariter
esse derelictum, quod adhuc nemo doctorum
saecularium praevaluit imitari. Dicitur enim et de

septem diebus Genesis septem fecisse sermones, quos
et sedula cura perquirimus, et invenire desideranter
optamus.
Item sanctus Ambrosius de Patriarchis septem libros
edidit, qui multa loca Veteris Testamenti factis
quaestionibus suaviter enodavit. Sanctus etiam Hieronymus
uno volumine de libro Geneseos Hebraicas
solvit quaestiones propositas, quae per utriusque
Testamenti Scripturas divinas tanquam linea uno
calamo deducta, parili nitore descendunt. Haec a catholicis
necessario perleguntur, quando tantis quaestionibus
resolutis, textus planissimus relinquitur et
clara luce vulgatur. Explanationes quoque Hebraeorum
nominum et locorum, quae ad magnam intelligentiae
partem, in librorum veterum auctoritate sunt positae,

uno volumine sua nobis in Latinum interpretatione
lucidavit. De Novo quoque Testamento fecit alterum
librum, ubi quaestiones ad eamdem legem pertinentes
diligentissimus doctor enodavit.
Sanctus quoque Prosper sedula cura legendus est,
qui tres libros totuis auctoritatis divinae in centum
quinquaginta tribus titulis comprehendit, ad instar
piscium quos evangelica retia de hujus saeculi tempestuosa
profunditate traxerunt.
Item in Octateucho eloquentissimae nimis homiliae
sunt Origenis in codicibus tribus, quem multorum
quidem Patrum sententia designat haereticum. Sanctus
vero Hieronymus ejus aliqua opuscula sermone
disertissimo transtulit in Latinum. Hunc licet tot
Patrum impugnet auctoritas, praesenti tamen tempore

et a Vigilio papa viro beatissimo denuo constat
esse damnatum. Theophilus autem Alexandrinae Ecclesiae
pontifex triginta quinque sensus ejus haeretica
pravitate distortos, catholica veritate convicit. Nec
non et Epiphanius Cyprius Salaminae Ecclesiae multa
eum detestatione persequitur, cum dolore maximo
dicta ipsius iniquissima calliditate perversa, pontificis
auctoritate redarguens. Sed quemadmodum legi debeat,
in epistola quam 540 scripsit ad Tranquillum
sanctus Hieronymus [(Epist. 76)] , probabiliter indicavit;
ut nec studiosos ab ejus necessaria lectione removeat,
nec iterum incautos praecipitet ad ruinam.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.