PL 70, col. 1123
De institutione divinarum litterarum (Cassiodorus Vivariensis), J. P. Migne
et aperire nobis incipiunt, quae prius
clausa manserunt. Deinde studiosissime legamus
catholicos magistros, qui propositionibus factis solvunt
obscurissimas quaestiones. Quinto, per [ mss.
post] libros singulos atque epistolas diversorum
Patrum, loca praecipua, quae exempli causa commemorant,
diligenti cura notanda sunt. Ita fit, ut diversorum
catholicorum libri commodissime perlegantur,
quando et intentiones suas decenter aperiunt,
et ex incidentibus apud illos quaestionibus nobis notitia
magna praestatur. Postremo, collocutio peritissimorum
seniorum crebrius appetatur, quorum confabulatione
subito, quod non opinabamur, advertimus;
dum nobis studiose referunt, quod longis
aetatibus suis discere potuerunt. Utile est enim per
istos sex modos intelligentiae studiosa voluntate discurrere
potius quam irreligioso stupore torpere.
CAPUT XI. De quatuor synodis receptis.
Dicamus nunc quemadmodum universalia sanctaque
concilia fidei nostrae salutaria sacramenta solidaverint;
ut ibi cognoscentes verae religionis arcanum,
pestiferos vitemus errores. Primo loco Nicaena
synodus legitur constituta, deinde Constantinopolitana,
tertia Ephesina prior, quarta Chalcedonensis. Quas
merito sancta probat Ecclesia; quae tanta fidei nostrae
lumina praestiterunt, ut in nullum perversitatis
scopulum (si tamen Domino protegente custodimur)
caecatis mentibus incidere [ ed., incedere] debeamus.
Nam sanctissimi Patres injuriam rectae fidei non
ferentes, regulas quoque ecclesiasticas ibidem statuere
maluerunt, et inventores novarum haeresum
pertinaces divino gladio perculerunt, decernentes
nullum ulterius debere novas incutere quaestiones;
sed probatorum veterum auctoritate contentos, sine
dolo et perfidia decretis salubribus obedire. Sunt
enim nonnulli qui putant esse laudabile, si quid
contra antiquos sapiant, et aliquid novi, unde perire
videantur, inveniant.
Chalcedonensis autem synodi testis est codex Encyclius,
qui ejus reverentiam tanta laude concelebrat,
ut sanctae auctoritati merito judicet comparandam.
Quem codicem ἐνκύκλιον, id est totius orbis Epistolarium,
a viro disertissimo Epiphanio fecimus in Latinum
de Graeco sermone converti. Sed quoniam sacras
litteras in novem codicibus cum introductoribus,
et pene cum omnibus Latinis expositoribus suis, ut
dictum [ mss., datum] est, Domino juvante, collegimus,
nunc videamus quemadmodum lex divina tribus
generibus divisionum a diversis Patribus fuerit intimata,
quam tamen veneratur et concorditer suscipit
universarum Ecclesia regionum.
CAPUT XII. Divisio Scripturae divinae secundum Hieronymum.
Auctoritas divina secundum sanctum Hieronymum
in Testamenta duo ita dividitur, id est, in Vetus et
Novum. In Legem, id est, Genesim, Exodum, Leviticum,
Numerorum, Deuteronomium. In Prophetas,