PL 70, col. 1124

De institutione divinarum litterarum (Cassiodorus Vivariensis), J. P. Migne

qui sunt Jesu Nave, Judicum, Ruth, Samuel, Isaias,
Jeremias, Ezechiel, Daniel, libri duodecim prophetarum.
In Hagiographos, qui sunt Job, David, Salomon,
Proverbia, Ecclesiasticus, Canticum canticorum. Verba
dierum, id est, Paralipomenon, Esdras, Esther. In
Evangelistas, qui sunt Matthaeus, Marcus, Lucas, Joannes.
Post hos sequuntur Epistolae apostolorum, Petri
duae, Pauli quatuordecim, Joannis tres, Jacobi una,
Judae una, Actuum apostolorum Lucae liber unus, et
Apocalypsis Joannis liber unus.
Sciendum est plane sanctum Hieronymum ideo diversorum
translationes legisse atque correxisse, eo
quod auctoritati Hebraicae nequaquam eas perspiceret
consonare. Unde factum est ut omnes libros Veteris
Testamenti diligenti cura in Latinum sermonem

de Hebraeo fonte transfunderet, et ad viginti duarum
litterarum modum, qui apud Hebraeos manet, competenter
adduceret; per quas omnis sapientia discitur,
et memoria dictorum in aevum scripta servatur. Huic
etiam adjecti sunt Novi Testamenti libri viginti septem,
qui colliguntur simul quadraginta novem.
Cui numero adde omnipotentem et indivisibilem
Trinitatem, per quam haec facta, et propter quam
ista praedicta sunt, et quinquagenarius numerus indubitanter
efficitur; qui ad instar jubilaei anni magna
pietate beneficii debita relaxat, et pure poenitentium
peccata dissolvit. Hunc autem pandecten
propter copiam lectionis minutiore manu in quaternionibus
quinquaginta tribus aestimavimus conscribendum,
ut quod lectio copiosa tetendit, scripturae

densitas adunata contraheret. Meminisse autem debemus
memoratum Hieronymum omnem translationem
suam in auctoritate divina (sicut ipse testatur)
propter simplicitatem fratrum colis et commatibus
ordinasse; ut qui distinctiones saecularium litterarum
comprehendere minime potuerunt, hoc remedio
suffulti, inculpabiliter pronuntiarent sacratissimas
lectiones.
546
CAPUT XIII. Divisio Scripturae divinae secundum Augustinum.
Scriptura divina secundum beatum Augustinum in
Testamenta duo ita dividitur, id est in Vetus et Novum.
In historia sunt libri viginti duo, id est, Moysi
libri quinque, Jesu Nave liber unus, Judicum liber
unus, Ruth liber unus, Regum libri quatuor, Paralipomenon

libri duo, Job liber unus, Tobiae liber unus,
Esther liber unus, Judith liber unus, Esdrae libri
duo, Machabaeorum libri duo. In Prophetis libri viginti
duo, David Psalmorum [ ms. Aud., Psalterium]
liber unus, Salomonis libri quatuor, Jesu filii Sirach
liber unus. Prophetae majores quatuor, id est, Isaias,
Jeremias, Ezechiel, Daniel; et minores duodecim,
id est, Osee, Joel, Amos, Abdias, Jonas, Michaeas,
Nahum, Habacuc, Sophonias, Zacharias, Aggaeus,
Malachias. In Epistolis apostolorum viginti una, id
est, Pauli apostoli ad Romanos una, ad Corinthios
duae, ad Galatas una, ad Ephesios una, ad Philippenses
una, ad Thessalonicenses duae, ad Colossenses
una, ad Timotheum duae, ad Titum una, ad Philemonem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.