PL 70, col. 1128

De institutione divinarum litterarum (Cassiodorus Vivariensis), J. P. Migne

quod divino vindicatur eloquio, ut est in psalmo
vigesimo primo: Populo qui nascetur, quem fecit
Dominus [(Psal. XXI, 32)] ; et illud Evangelii: Euntes
docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris,
et Filii, et Spiritus sancti [(Matth. XXVIII, 19)] . Similiter
et in centesimo quadragesimo tertio psalmo: Beatus populus cujus est Dominus Deus eorum
[(Psal.
CXLIII, 15)] ; et his similia.
Regulas igitur elocutionum Latinarum, id est [ forte,
ut est], quadrigam Messii omnimodis non sequaris,
ubi tamen priscorum codicum auctoritate convinceris.
Expedit enim interdum praetermittere humanarum
formulas dictionum, et divini magis eloquii custodire
mensuram. In prosa caput versus heroici finemque
non corrigas, id est, quinque longas totidemque breves

non audeas improbare; trocheum triplicem laudabilis
neglectus abscondat; iotacismos et hiatus vocalium
omnino derelinque, quoniam hic locum habere
non possunt, quae doctores litterarum liberalium
regulariter custodire noscuntur. Istud enim inter
humanas dictiones convenit praecaveri, in divinis
autem eloquiis tales compositiones nullatenus accusantur.
Maneat ubique incorrupta locutio, quae Deo
placuisse cognoscitur, ita ut fulgore suo niteat, non
humano desiderio carpenda subjaceat. Haec enim et
simplices suaviter instruit, et doctos pro sua reverentia
decenter delectat.
Post superiorem igitur divisionem, ubi diximus
idiomata legis divinae non esse tangenda, vel caetera
quae sequuntur, locus admonet more majorum hanc

quoque ponere subdivisionem, ut ad particulas partium
distinctius venire debeamus. Unde enim doctissimus
Aristoteles περὶ ἑρμηνείας suas ad liquidum
perducere [ ed., producere] potuisset, nisi divisionum
et subdivisionum, iterumque particularium divisionum
ordine custodito cuncta tractasset? Quem secuti
nunc dicimus in quibus litteris sunt librariorum vitia
corrigenda. In verbis quae accusativis et ablativis
praepositionibus serviunt, situm motumque diligenter
observa, quoniam librarii grammaticae artis expertes,
ibi maxime probantur errare. Nam si m litteram
inconvenienter addas aut demas, dictio tota confusa
est. Casus vero nominum, exceptis monoptotis declinationesque
verborum quae defectiva non sunt, totasque
partes orationis (ubi tamen sacra non impugnat

auctoritas) considera diligenter, suisque locis aptata
custodi: ne locutionis ordine permixto, totum (quod
absit) possideat indecora confusio.
B pro v, v pro b,
o pro v, n pro m, contra orthographiae praecepta
vitiose positas non relinquas. Aspirationem vero
superfluam deme aut adjice competenter. Casus
nominum temporaque verborum, ubi tamen permitteris,
custodi diligenter. Reperies enim frequenter
in auctoritate consuetudini dissona, quae tibi non
liceat immutare. Sed in his emendatorum codicum
servetur exemplum. Caetera vero quae sunt male praesumpta
recorrige: quoniam antiquarii exinde potius
probantur offendere, dum elocutioni Latinae linguae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.