PL 70, col. 1127

De institutione divinarum litterarum (Cassiodorus Vivariensis), J. P. Migne

eloquium tuum [(Psal. CXVIII, 82)] .
Fiat manus tua, ut
salvum me faciat [(Psal. CXVIII, 137)] . Haec et his similia
quae nimis putantur vel probantur esse numerosa,
licet communis usus refugiat, tamen, ne dissipare
liceat, auctoritas illa procul dubio sancta commendat.
Quod si enucleatius [ ed., ea latius] haec
nosse desideratis, legite sancti Augustini septem
libros de Modis locutionum quos fecit de quinque
libris Moysi, et uno Jesu Nave, et altero Judicum,
et tunc de tali re poteritis abundantissima largitate
satiari. In sequenti vero auctoritate vobis similia
reperire copiosissime subjacebit.
Hebraea vero quaedam nomina hominum vel locorum
nulla declinatione frangatis; servetur in eis linguae suae
decora sinceritas. Illas tantum litteras commutemus

quae vocabuli ipsius possunt exprimere qualitatem,
quoniam interpretationem nominis sui unumquodque
eorum magno sacramento rei alicujus constat appositum:
ut est Seth, Enoch, Lamech, Noe, Sem,
Cham, et Japhet, Aaron, David, et his similia. Locorum
autem nomina, ut est Sion, Oreb, Geon, Hermon,
vel his similia, pari devotione linquamus.
Tertio res quae in bono et in malo ponuntur, non
sunt ullatenus temerandae, ut mons, leo, cedrus,
catulus leonis, clamor, homo, fructus, calix, vitulus,
pastor, thesaurus, vermis, canis, et his similia. Nec
illa nomina mutanda sunt, quae pro aliis nominibus
apponuntur, ut Satanas, qui a recto calle discedit.
Manus lavare significat non esse participem. Quod
pedes pro actu ponuntur. Quod frequenter exspectationem

pro spe ponit. Semel, pro incommutabili
sententia denuntiatur. Jurare Dominum [ ed., Deum],
pro confirmare dicitur. Ista enim nobis ab expositoribus
aperienda desideremus, non aliquid eorum sacrilega
voluntate truncemus. Nec illa verba tangenda
sunt, quae interdum contra artem quidem humanam
posita reperiuntur, sed auctoritate multorum codicum
vindicantur; corrumpi siquidem nequeunt
quae, inspirante Domino, dicta noscuntur; ut est: Obliti non sumus te
[(Psal. XLIII, 18)] . Et illud: Viri
sanguinum et dolosi [(Psal. LIV, 14)] . Fabricatus est
templum. Et, radetur caput suum [(Num. VI, 9)] . Et, inflabitur ventrem
pro, inflabitur ventre. Et, Protulerunt
exploratores pavorem terrae, quam exploraverant
eam.
Vir, si praevaricata fuerit uxor ejus (Num.

V, 12). Et: Imponent super altare omnia vasa ejus, in
quibus ministrant in ipsis [(Ibid., 25)] .
Terra, in
qua habitant in ea [(Psal. XXIII, 1)] . Et: De manu canis
unicam meam [(Psal. XXI, 21)] . Et: Flumina plaudent
manibus in se [(Psal. XCVII, 8)] .
Tunc exsultabunt omnia
ligna silvarum [(Psal. XCV, 12)] .
Et quoniam interdum casus generaque nominum
vel temporum humanis regulis nequeunt convenire,
sed tamen eorum usum ecclesiasticus consensus
amplectitur, duorum vel trium priscorum emendatorumque
codicum auctoritas inquiratur [scriptum
est enim: In ore duorum vel trium testium stabit omne
verbum [(Matth. XVIII, 16)] ], et praesumi non liceat

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.