PL 70, col. 1126

De institutione divinarum litterarum (Cassiodorus Vivariensis), J. P. Migne

et Chalcedonensis non contraria dixerint, sed diversa;
omnes tamen per divisiones suas libros divinos
sacramentis competentibus aptaverunt. Sicut et in
Evangelistarum Concordia probatur effectum: ubi
una quidem est fides rerum, sed ratio diversa sermonum.
Sed quoniam praedictus Pater Augustinus
in libro secundo [(cap. 15)] memorati operis, id est
de Doctrina Christiana commonet, ita dicens: Latini
codices, id est, Veteris Novique Testamenti, si necesse
fuerit, Graecorum auctoritate corrigendi sunt,
unde ad nos post Hebraeum fontem translatio cuncta
pervenit. Ideoque vobis et Graecum pandecten reliqui
comprehensum in libris septuaginta quinque, qui
continet quaterniones nonaginta in armario supra
dicto octavo: ubi alios Graecos diversis opusculis

necessarios congregavi, ne quid sanctissimae instructioni
vestrae necessarium deesse videretur. Qui numerus
duobus miraculis consecratur; nam et septuaginta
quinque animae de terra Chanaan cum patriarcha
Jacob fines Aegyptios intraverunt [(Gen. XLVI,
26)] ; et septuaginta quinque Abraham fuit annorum,
quando promissionem Domini laetus accepit [(Gen.
XII, 4)] . Restat nunc ut dicere festinemus quemadmodum
in Scripturis divinis librariorum vitia corrigere
debeamus; nam quid prodest multas transcurrere
lectiones, et ea quae sunt probabiliter corrigenda
nescire?
CAPUT XV. Sub qua cautela relegi debeat coelestis auctoritas.
Vos igitur, qui divinarum et saecularium litterarum
cognitione polletis, et scientia vobis est ab usu
communi reperire quod dissonat, tali modo sacras
percurrite lectiones; a paucis enim doctisque faciendum
est, quod simplici et minus eruditae congregationi
noscitur esse praeparandum. Quapropter prius
introite diligenter, et sic scriptorum delicta corrigite,
ne juste arguamini, si praecipitanter alios emendare
tentetis. Istud enim genus emendationis (ut arbitror)
valde pulcherrimum est, et doctissimorum hominum
negotium gloriosum. Imprimis igitur 547 idiomata
Scripturae divinae nulla praesumptione temeretis [ ed.,
temnetis], ne cum ad intellectum communem, quae
dicta sunt, trahere cupitis (quod absit), coelestium
verborum puritas dissipetur. Idiomata enim legis

divinae dicuntur propriae locutiones, quas communis
usus non habere cognoscitur; ut est illud: Secundum
innocentiam manuum mearum [(Psal. VII, 9)] ;
vel: De vultu tuo judicium meum prodeat [(Psal.
XXXVIII, 13)] .
Auribus percipe lacrymas meas [(Psal.
LXI, 9)] . Et, Effundite coram illo corda vestra [(Psal.
LXII, 9)] .
Adhaesit anima mea post te [(Psal. LXIV, 10)] .
Multiplicasti locupletare eam.
Ibi laetabimur in idipsum [(Psal. LXV, 6)] .
Et inclinavit ex hoc in hoc [(Psal. LXXIV,
9)] .
Misit Moysen servum suum, et Aaron, quem dilexit
ipsum [(Psal. CIV, 20)] .
Defecerunt oculi mei in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.