PL 70, col. 1132

De institutione divinarum litterarum (Cassiodorus Vivariensis), J. P. Migne

modo ut illam patriam recorderis, in qua es perpetuo
mansurus, infundit. Patientiam monet, spem tribuit,
humilitatem proficuam laudat, superbiam ruinosam
semper accusat, pias eleemosynas creberrime
fieri persuadet. Tunc quod supra omnes pietates indulgentissimum
est, acceptam sibi poenitentiam Judex
ipse testatur, quando etiam verba quibus rogetur,
clementissimus Redemptor indulget. Terret, ut corrigat:
judicium minatur, ut parcat. Et sic nos praecipit
vivere, ut piis angelis mereamur esse consortes,
fiatque illud in nobis, quod nimis suave atque perpetuum
est: Ut sit Deus omnia in omnibus [(I Cor.
XV, 18)] ; deinde, ut eum videamus sicuti est [(I Joan.
III, 2)] ; et sic de gloriae ipsius copia compleamur, ut
nulla ulterius indigentiae sterilitate fatigemur. Talibus

ergo jussis quis parere non ambiat, nisi qui omnimodo
in aeternum perire festinat? Ultra omnes
dementias est Redemptoris sui jussa negligere, et
crudelissimi hostis vota complere. Quot verba, tot
praemia; quot sententiae, totidem ultiones; nihil
vacat ab utili doctrina, nisi cum silet lingua Dei
magnalia. O si nunquam cessaretur a talibus! Peccatis
profecto tolleretur locus, si otiosum tempus non
haberet mens inquieta mortalium. His beneficiis larga
pietate collatis, addita est nobis sanctae Trinitatis
adoranda et veneranda cognitio; quod vitae genus
peccatis mortua gentilitas funditus ignorabat.
Restat nunc ut memoriam faciamus illorum qui
libris suis aliquid venerabiliter de sancta Trinitate
dixerunt [ ed., docuerunt]. Ad confirmationem igitur
fidei nostrae et haereticorum praecavendas insidias,

legendi sunt tredecim libri beati Hilarii, quos de
sancta Trinitate, profunda et disertissima nimis oratione
conscripsit. Sancti quoque Ambrosii, quos de
eadem re ad Gratianum principem multum claros et
venusto sermone compositos designavit. Deinde sancti
Augustini quindecim libri, quos idem de sancta
Trinitate mirabili profunditate conscripsit, curiosa
vobis intentione meditandi sunt. Si quis vero de
Patre, et Filio, et Spiritu sancto, aliquid summatim
praeoptat attingere, nec se mavult longa lectione
fatigare, legat Niceti episcopi librum quem de fide
conscripsit, et doctrinae coelestis claritate completus,
in contemplationem divinam compendiosa brevitate
perducetur. Qui voluminibus sancti Ambrosii sociatus
est quos ad Gratianum principem destinavit. O

inaestimabilis pietas virtusque Creatoris! aperti sunt
coeli, sancta Trinitas cordibus fidelium patefacta resplenduit;
et paganitas, quae honorem occupaverat
alienum, a vero Domino confutata discessit!
Utiles etiam sunt ad instructionem ecclesiasticae
disciplinae memorati sancti Ambrosii de Officiis melliflui
libri tres, nec non et beati Augustini de Vera Religione
liber unus, et de Doctrina Christiana libri quatuor.
Item ejusdem liber unus, quem de Agone Christiano
composuit, maxime vobis necessarius, qui calcato
saeculo desudatis in certamine Christiano. Similiter
etiam liber ejusdem quasi philosophiae moralis, quem
pro moribus instituendis atque corrigendis ex divina
auctoritate collegit, Speculumque nominavit, magna

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.