PL 70, col. 1134

De institutione divinarum litterarum (Cassiodorus Vivariensis), J. P. Migne

quod nobis judicet esse subtractum. Orosius
quoque Christianorum temporum paganorumque
collator praesto vobis est, si eum volueritis legere.
Marcellinus etiam quatuor libros de Temporum qualitatibus
et positionibus locorum pulcherrima proprietate
conficiens, itineris sui tramitem laudabiliter
percurrit, quem vobis pariter dereliqui. Chronica
vero, quae sunt imagines historiarum brevissimaeque
temporum commemorationes, scripsit Graece Eusebius,
quem transtulit Hieronymus in Latinum, et
usque ad tempora sua deduxit eximie. Hunc subsecutus
est suprascriptus Marcellinus Illyricianus, qui
adhuc patricii Justiniani fertur egisse [ mss., rexisse]
cancellos: sed meliore conditione [ ed., dictione] devotus,
a tempore Theodosii principis usque ad finem

[ ed., fores] imperii triumphalis Augusti Justiniani
opus suum, Domino juvante, perduxit; ut qui ante
fuit in obsequio suscepto gratus, postea ipsius imperio
copiose amantissimus appareret. Sanctus quoque
Prosper Chronica ab Adam ad Genserici tempora
et urbis Romae depraedationem usque perduxit. Forte
invenietis et alios subsequentes, quia non desunt
scriptores temporum, cum saecula sibi jugiter peracta
succedant.
Sed cum te de memoratis rebus, diligens lector, expleveris,
ingeniumque tuum divina fuerit luce radiatum,
lege librum de Viris illustribus sancti Hieronymi,
ubi diversos Patres atque opuscula eorum breviter
et honoravit et tetigit. Deinde alterum Gennadii
Massiliensis, qui de Scriptoribus legis divinae, quos

studiose [ ed., studio] perquisiverat, certissimus indicavit.
Hos in uno corpore sociatos reliqui, ne post
diversos codices cognoscendae rei tarditas afferatur;
sequuntur enim multarum lectionum venerabilium
conditores. Modo enim doctissimi viri aut libros
divina inspiratione conficiunt, aut invicem se epistolarum
gratia consolantur, aut populos dulcissimo
sermone deliniunt, aut cum haereticis vivacissima
nimis altercatione confligunt; ita ut quidam eorum
singulari certamine controversias subeant, et judicibus
mediis gloriosa disceptatione confligant [ forte
leg. convincant]. Sic cum pravus quisque destruitur
(praestante Domino) fidelissimus inde solidatur. Tunc
in illo choro sanctissimo atque facundissimo Patrum,
tibi eum eligere poteris, cum quo suavissime colloquaris.

Difficile quoque dictu est quam frequenti
occasione reperta, Scripturas sanctas locis aptissimis
potenter aperiant; ut subito transiens discas quod te
negligenter praeteriisse cognoscis.
CAPUT XVIII. De sancto Hilario.
Testes sunt doctissimi viri diversa laude praecipui,
quibus, velut stellis micantibus coelum, fulget Ecclesia;
inter quos sanctus Hilarius Pictaviensis urbis
episcopus, nimia profunditate subtilis, et cautissimus
disputator incedit, altasque divinarum Scripturarum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.