PL 70, col. 1143

De institutione divinarum litterarum (Cassiodorus Vivariensis), J. P. Migne

nutrimenta olerum, et virtutes eorum diligenter exposuit,
ut ex illius commentarii lectione (praestante
Domino) unusquisque et saturari valeat et sanari;
quem vobis inter alios codices reliqui. Pari etiam
modo in agris colendis, in apibus, in columbis, nec
non et piscibus alendis inter caeteros Columella et
Aemilianus auctores probabiles exstiterunt. Sed Columella
sexdecim libris per diversas agriculturae
species eloquens ac facundus illabitur, disertis potius
quam imperitis accommodus; ut operis ejus studiosi
non solum communi fructu, sed etiam gratissimis
epulis expleantur. Aemilianus etiam facundissimus
explanator duodecim libris de hortis, vel pecoribus
aliisque rebus plenissima [ ed., planissima] lucidatione
disseruit; quem vobis inter alios lectitandum (Domino

praestante) dereliqui.
Haec tamen cum peregrinis atque aegrotantibus
praeparantur, fiunt coelestia, quamvis videantur esse
terrena. Quale est enim languentes aut dulcibus pomis
reficere, aut columbarum fetibus enutrire, aut
piscibus alere, aut mellis suavitate mulcere? Nam
cum vel aquam frigidam Dominus in nomine suo pauperibus
praecipiat offerri [(Matth. X, 42)] , quanto gratius
erit diversis egentibus escas suavissimas dare,
pro quibus in judicio fructum multiplicata possitis
mercede percipere! Non debet negligi undecunque
potest homini probabiliter subveniri.
CAPUT XXIX. De positione monasterii Vivariensis sive Castelliensis.
Invitat siquidem vos locus Vivariensis monasterii
ad multa peregrinis et egentibus praeparanda, quando
habetis hortos irriguos, et piscosi amnis Pellenae
fluenta vicina; qui nec magnitudine undarum suspectus
habetur, nec exiguitate temnibilis. Influit vobis
arte moderatus, ubicunque necessarius judicatur, et
hortis vestris sufficiens et molinis [ lege molendinis].
Adest enim cum desideratur, et cum vota compleverit,
remotus abscedit. Sic quodammodo ministerio
[ ed., monasterio] devotus existens, ut nec oneret
[ mss., horret] importunus, nec possit deesse cum
quaeritur. Maria quoque vobis ita subjacent, ut piscationibus
variis pateant; et captus piscis, cum libuerit,
vivariis possit includi. Fecimus enim illic (juvante
Domino) grata 555 receptacula, ubi sub claustro fideli

vagetur piscium multitudo; ita consentanea
montium speluncis, ut nullatenus se sentiat captum,
cui libertas est escas sumere, et per solitas se cavernas
abscondere. Balnea quoque congruenter aegris
praeparata corporibus jussimus aedificari, ubi fontium
perspicuitas decenter illabitur, quae et potui gratissima
cognoscitur et lavacris. Ita fit ut monasterium

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.