PL 70, col. 1144
De institutione divinarum litterarum (Cassiodorus Vivariensis), J. P. Migne
vestrum potius quaeratur ab aliis, quam vos extranea
loca juste desiderare possitis. Verum haec, ut scitis,
oblectamenta sunt praesentium rerum, non spes futura
fidelium; istud transiturum, illud sine fine est
mansurum. Sed illic positi, ad illa potius desideria
transferamus, quae nos faciant regnare cum Christo.
Cassianum presbyterum, qui conscripsit de Institutione
fidelium monachorum sedulo legite, et libenter
audite. Qui inter ipsa initia sancti propositi, octo
principalia vitia dicit esse fugienda. Hic noxios motus
animorum ita competenter insinuat, ut excessus
suos hominem pene videre faciat et vitare compellat,
quos antea confusione caliginis ignorabat. Qui tamen
de libero arbitrio a beato Prospero jure culpatus est.
Unde monemus ut in rebus talibus excedentem sub
cautela legere debeatis. Cujus dicta Victor Martyritanus
[ mss., Martaritanus] Afer episcopus ita (Domino
juvante) purgavit, et quae minus erant addidit, ut ei
rerum istarum palma merito conferatur. Quem inter
alios de Africae partibus cito nobis credimus esse dirigendum.
Caetera vero genera monachorum vehementer
accusat. Sed vos, charissimi fratres (Deo juvante),
eas partes eligite, quas salubriter cognoscitur
ille laudasse.
Nam si vos in monasterio Vivariensi (sicut credere
dignum est), divina gratia suffragante, coenobiorum
consuetudo competenter erudiat [ ed., audiat. Baron.,
adjuvat], et aliquid sublimius defaecatis animis optare
contingat, habetis montis Castelli secreta suavia, ubi
velut anachoritae (praestante Domino) feliciter esse
possitis. Sunt enim remota et imitantia [ ed., emicantia]
eremi loca, quando muris pristinis ambientibus
probantur inclusa. Quapropter vobis aptum erit eligere
exercitatis jam atque probatissimis, illud habitaculum,
si prius in corde vestro fuerit praeparatus
ascensus. Legendo enim cognoscitis unum de duobus,
quid aut desiderare aut tolerare possitis. Tantum
est, ut conversationis probitate servata, qui non valet
alios sermonibus docere, morum videlicet instruat
sanctitate.
CAPUT XXX. De antiquariis et commemoratione orthographiae.
Ego tamen fateor votum meum, quod inter vos
quaecunque possunt corporeo labore compleri, antiquariorum
mihi studia (si tamen veraciter scribant)
non immerito forsitan plus placere; quod et mentem
suam relegendo Scripturas divinas salubriter instruant,
et Domini praecepta scribendo, longe lateque
disseminent. Felix intentio, laudanda sedulitas, manu
hominibus praedicare, digitis linguas aperire, salutem
mortalibus tacitam dare, et contra diaboli