PL 70, col. 1147

De institutione divinarum litterarum (Cassiodorus Vivariensis), J. P. Migne

nostrae sinibus reconditos, Deo auxiliante,
dereliqui.
CAPUT XXXII. Exhortatio Cassiodori ad monachos et abbates Chalcedonium et Geruntium.
Quapropter omnes, quos monasterii septa concludunt,
tam Patrum regulas quam praeceptoris proprii
jussa servate, et libenter quae vobis salubriter imperantur
efficite: quia magnae remunerationis est praemium
sine aliquo murmure praeceptis salutaribus obedire.
Vos autem viros sanctissimos abbates Chalcedonium
et Geruntium deprecor, ut sic cuncta disponatis,
quatenus gregem vobis creditum (praestante
Domino) ad beatitudinis dona perducere debeatis.

Peregrinum igitur ante omnia suscipite, eleemosynam
date, nudum vestite, esurienti panem frangite:
quoniam iste vere dicendus est consolator, qui miseros
consolatur. Ipsos autem rusticos qui ad vestrum
monasterium pertinent, bonis moribus erudite, quos
adjectarum pensionum pondere non gravetis; scriptum
est enim: Jugum meum suave est, et onus meum
leve [(Matth. XI, 30)] . Illud vero quod familiare rusticis
comprobatur, furta nesciant, lucos colere prorsus
ignorent, vivant innoxio proposito et simplicitate
felici. Secundo illis ordo conversationis purissimus
imponatur, frequenter ad monasteria sancta conveniant,
ut erubescant vestros se dici, et non de vestra
institutione cognosci. Sciant etiam Deum ubertatem
agris eorum dignanter infundere, si eum fideliter

consueverint invocare.
Facta [ ed., Data] est itaque vobis quaedam urbs
propria, cives religiosi: in qua si concorditer et spiritualiter
(Domino praestante) transigitis, coelestis
jam patriae praefiguratione gaudetis. Nolite amare desidiam,
quam Domino cognoscitis odiosam. Praesto
vobis sunt sanctarum Scripturarum instrumenta dogmatica
cum expositoribus suis, qui vere sunt florigeri
campi, coelestis paradisi poma suavia, unde et
fideles animae salubriter imbuantur, et linguae vestrae
non caduco, sed fructifero nimis instruantur eloquio.
Quapropter desideranter introite mysteria Domini,
ut sequentibus iter indicare possitis: quia magnae verecundiae
pondus est habere quod legas, et ignorare
quod doceas. Et ideo futurae beatitudinis memores,

vitas Patrum, confessiones fidelium, passiones martyrum
legite constanter (quas inter alia in epistola
sancti Hieronymi ad Chromatium et Heliodorum destinata,
procul dubio reperitis) qui per totum orbem
terrarum floruere; ut sancta imitatio vos provocans,
ad coelestia regna perducat. Scientes quia non solum
in agone sanguinis, aut in virginitate carnis positae
sunt coronae, sed et omnes qui (juvante Deo) vitia
sui corporis vincunt, recteque credunt, palmam sanctae
remunerationis accipiunt. Sed ut facilius (sicut
dictum est) mortiferas mundi delectationes, noxiaque
blandimenta, Domino praestante, vincatis, et sitis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.