PL 71, col. 1046

Vitae patrum (Gregorius Turonensis), J. P. Migne

quas devotio populi sacrum jecit in tumulum, manu
linteo operta, sacerdote porrigente suscepit, repositasque
diligenter domum detulit: sed statim fidem
hominis miraculorum 1190 actio comprobavit. Nam
discerptis de his foliis, frigoriticis cum aquae potu
porrectis, protinus cum haustu salutem invexit, sed
et multis deinceps. Quando autem nobis haec retulit,
jam quatuor exinde sanos factos ab hac infirmitate
narravit Joannes autem presbyter noster, dum ab
urbe Massiliensi cum commercio negotiationis suae
rediret, ad hujus Sancti sepulcrum in oratione prosternitur,
de qua consurgens, aspicit confractas compedes,
disruptasque maculas catenarum, quae culpabilium
vel astrinxerant colla, vel suras attriverant,
et admiratus est: sed haec contemplatio non fuit vacua

miraculis. Nam rediens ad nos presbyter, asserebat
cum sacramento tres coram se ibi caecos fuisse
lumini redditos, ac domum rediisse salvatos. Nam
apud Genabensem Galliarum urbem dum ejus reliquiae
cum honore psallentii portarentur, tantam ibi
Dominus gratiam praestare dignatus est, ut suppliciter
adorantes, et caeci visum, et claudi reciperent
gressum: nec dubitare poterat quispiam praesentem
esse Confessorem, cum videbant talia infirmis remediorum
munera ministrari.
VII.
Seditio etenim in quodam loco exorta, cum
vulgo saeviente volantibus saxis ac facibus, furor
arma non mediocriter ministraret, unus elevato ensis
acumine cum assultu gravi virum perculit. Post dies
autem paucos nactus ab interempti germano, simili

exitu trucidatur. Quod cum judex loci illius comperisset,
vinctum virum in carcerem retrudi praecepit,
dicens: Dignus est letho hic scelestus occumbere, qui
voluntatis propriae arbitrio, nec exspectato judice,
ausus est temere mortem fratris ulcisci. In qua dum
teneretur custodia, et multorum sanctorum nominibus
invocatis misericordiam precaretur, quasi ad
Sanctum Dei proprie conversus, ait: Audivi de te,
sancte Niceti, quod sis potens in opere misericordiae,
ac pius in compeditorum flentium absolutione. Deprecor
nunc, ut me illa supereminenti pietate visitare
digneris, qua in reliquorum absolutione 1191 vinctorum
saepius claruisti. Et post paululum obdormiens,
apparuit ei vir beatus, dicens: Quis es tu,
qui nomen Nicetii invocas? aut unde nosti quis fuerit,

quod eum obsecrare non desinis? At ille causam delicti
ex ordine reserans, adjecit: Miserere, quaeso,
mihi, si tu es vir Dei quem invoco. Cui Sanctus ait:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.