PL 71, col. 176

Historia Francorum (Gregorius Turonensis), J. P. Migne

orasse fertur: Domine Jesu Christe, exaudi me de
coelo sancto tuo, ut nunquam haec Ecclesia de his
civibus mereatur habere pontificem in sempiternum.
Quod usque nunc in ipsa civitate ita evenisse cognovimus.
Hic vero tauri furentis vestigiis alligatus, ac
de Capitolio praecipitatus, vitam finivit. Gatianus
vero, Trophimus, Stremoniusque, et Paulus, atque
Martialis, in summa sanctitate viventes, post acquisitos 24
Ecclesiae populos, ac fidem Christi per
omnia dilatatam, felici confessione migrarunt. Et sic
tam isti per martyrium, quam hi per confessionem,
relinquentes terras, in coelestibus pariter sunt conjuncti.
XXIX.
De horum vero discipulis quidam Biturigas
civitatem aggressus, Salutare omnium, Christum

Dominum populis nuntiavit. Ex his ergo pauci admodum
credentes, clerici ordinati, ritum psallendi
suscipiunt: et qualiter ecclesiam construant, vel
omnipotenti Deo solemnia celebrare debeant, imbuuntur.
Sed illis parvam adhuc aedificandi facultatem
habentibus, civis cujusdam domum, de qua ecclesiam
faciant, expetunt. Senatores vero, vel reliqui meliores
loci, fanaticis erant tunc cultibus obligati; qui
vero crediderant, ex pauperibus erant, juxta illud
Domini, quod Judaeis exprobrat, dicens: Quia meretrices
et publicani praecedent vos in regno Dei [(Matth.
XXI, 31)]
. Hi vero non obtenta a quo petierant domo,
Leocadium quemdam primum Galliarum senatorem,
qui de stirpe Vettii Epagati fuit, quem Lugduno passum
pro Christi nomine superius memoravimus,

repererunt. Cui cum petitionem suam, et fidem pariter
intimassent, ille respondit: Si domus mea, quam
apud Bituricam urbem habeo, huic operi digna esset,
praestare non abnegarem. Illi autem audientes,
pedibus ejus prostrati, oblatis trecentis aureis cum
disco argenteo, dicunt eam huic ministerio esse condignam.
Tunc ille acceptis de his tribus aureis pro
benedictione, clementer indulgens reliqua, cum adhuc
esset in errore idololatriae implicitus, Christianus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.