PL 71, col. 179

Historia Francorum (Gregorius Turonensis), J. P. Migne

sed erectis ad coelum oculis, ait: Jesu Domine, qui
gloriosus resides ad dexteram Patris, ne patiaris me
ab hoc stadio removeri; sed suscipiens animam
meam, conjungere me tuis martyribus in requie
sempiterna dignare. His dictis, reddidit spiritum.
Cujus corpus a Christianis susceptum venerabiliter
sepulturae mandatum est.
XXXIV.
Romanorum tricesimus quartus imperium
obtinuit Constantinus, annis triginta regnans feliciter.
Hujus imperii anno undecimo, cum post excessum
Diocletiani pax reddita fuisset Ecclesiis,
beatissimus praesul Martinus apud Sabariam Pannoniae
civitatem nascitur, parentibus gentilibus, non
tamen infimis. Hic Constantinus anno vicesimo imperii
sui, Crispum filium veneno, Faustam conjugem

calente balneo interfecit, scilicet quod proditores
regni ejus esse volnissent. Hujus tempore venerabile
crucis Dominicae lignum per studium Helenae
matris ejus repertum est, prodente Juda Hebraeo,
qui post baptismum Quiriacus est vocitatus. Usque
hoc tempus historiographus in Chronicis scribit Eusebius.
A vicesimo primo enim ejus imperii anno,
Hieronymus presbyter addidit, indicans Juvencum
presbyterum Evangelia versibus conscripsisse, rogante
supradicto imperatore.
XXXV.
Sub Constantis autem imperio, Jacobus
Nisibenus fuit, ad 28 cujus preces inclinatae aures
divinae clementiae, multa pericula a civitate ejus repulerunt.
Sed et Maximinus Treverorum episcopus
potens in omni sanctitate reperitur.
Nono decimo Constantii junioris anno, Antonius
monachus transiit, centesimo quinto aetatis suae
anno. Beatissimus Hilarius Pictaviensis episcopus,
suasu haereticorum exsilio deputatur: ibique libros
pro fide catholica scribens, Constantio misit, qui
quarto exsilii anno eum absolvi jubens, ad propria
redire permisit.
XXXVI.
Tunc jam et lumen nostrum exoritur,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.