PL 71, col. 713

Libri miraculorum (Gregorius Turonensis), J. P. Migne

quasi millibus centum quinquaginta, in
qua basilica est crypta abditissima: ibique in arca
lignea hoc vestimentum habetur inclusum. Quae arca
a devotis atque fidelibus cum summa diligentia adoratur,
non immerito digna quae hoc vestimentum retineat,
quod dominicum corpus vel contingere meruit,
vel velare.
CAPUT IX. De mirabilibus basilicae beatae virginis Mariae, ab imperatore Constantino exstructae.
Maria vero gloriosa genitrix Christi, ut ante partum,
ita virgo creditur et post partum, quae, ut supra
diximus [(Cap. 4)] , angelicis choris canentibus, in
paradisum, Domino praecedente, translata est. Cujus

basilica ab imperatore Constantino admirabili opere
fabricata renidet: ad quam 731 adductae columnae
cum prae magnitudine levari non possent, eo quod
esset circuitus earum sedecim pedum, ac diebus
singulis casso labore fatigarentur, apparuit artifici
sancta Virgo per visum, dicens: Noli moestus esse,
ego enim tibi ostendam qualiter hae queant elevari
columnae. Et ostendit ei quae aptarentur machinae,
qualiter suspenderentur trochleae, atque funium extenderentur
officia, illud addens: Conjunge tecum
tres pueros de scholis, quorum hoc adjutorio possis
explere. Quod cum ille evigilans quae praecepta fuerant
coaptasset, vocatis tribus pueris ab scholis,
erexit summa velocitate columnas. Praestitum est
populis spectare miraculum admirandum, ut quod

multitudo virorum fortium levare nequiverat, tres
pueruli absque virtute perfecti operis sublevarent.
Hujus festivitas sacra mediante mense undecimo
celebratur. Nam in oratorio Marciacensis domus
Arverni territorii ejus reliquiae continentur. Adveniente
vero hac festivitate, ego ad celebrandas vigilias
ad eum accessi. Cumque per obscuram noctem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.