PL 71, col. 725

Libri miraculorum (Gregorius Turonensis), J. P. Migne

vos obtecti estis variis indumentis, et me jugiter 746
nudum aspicitis. Vade quantocius, cooperi me
vestimento. Et presbyter non intelligens visionem,
data die nequaquam ex ea re memoratus est. Rursumque
apparuit ei; sed et illud parvipendit. Post
tertium autem diem secundae visionis, gravibus excruciato
eo verberibus, ait: Nonne dixeram tibi ut
operires me vestimento, ne cernerer nudus: et nihil
ex hoc a te actum est? Vade, inquit, et tege linteo
picturam illam, in qua crucifixus appareo, ne tibi
velox superveniat interitus. At ille commotus, et
valde metuens, narravit ea episcopo, qui protinus
jussit desuper velum expandi et sic obtecta nunc
pictura suspicitur. Nam et si parumper detegatur
ad contemplandum, mox demisso velo contegitur, ne

detecta cernatur.
CAPUT XXIV. Insigne miraculum de fontibus Hispaniae.
Est et illud illustre miraculum de fontibus Hispaniae,
quos Lusitania provincia profert. Piscina
namque est apud Osen campum antiquitus sculpta
et ex marmore vario in modum crucis, miro composita
opere. Sed et aedes magnae claritatis ac celsitudinis
desuper a Christianis constructa est. Igitur cum
dies sacer post circulum anni decedentis advenerit,
quo Dominus confuso proditore mysticam discipulis
praebuit coenam, conveniunt in locum illum cum
pontifice cives, jam odorem sacri praesentientes aromatis.
Tunc data oratione a sacerdote, ostia templi
jubent simul muniri signaculis, 747 adventum virtutis

dominicae praestolantes. Die autem tertia, quod
est sabbati, convenientibus ad baptizandum populis,
adveniens episcopus cum civibus suis, inspectis signaculis,
ostia reserat clausa. Ac mirum dictu, piscinam
quam reliquerant vacuam, reperiunt plenam, et
ita cumulo altiore refertam, ut solet super ora modiorum
triticum aggregari: videasque huc illucque
latices fluctuare, nec partem in diversam defluere.
Tunc cum exorcismo sanctificatum, conspersum desuper
chrisma, omnis populus pro devotione haurit,
et vas plenum domi pro salvatione reportat, agros
vineasque aspersione saluberrima tutaturus. Et cum
exinde multitudo amphorarum sine collecto numero
hauriatur, nunquam tamen vel cumulum minuit: licet

ubi infans primus intinctus fuerit, mox aqua reducitur,
et baptizatis omnibus, lymphis in se reversis,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.