PL 71, col. 858
De gloria beatorum confessorum (Gregorius Turonensis), J. P. Migne
scandere: et quanquam coma in sublimi producta
excrevit, non tamen erat noxia capiti. Stupens
visu abbas, compressit se paululum: ille vero completa
oratione ad monasterium rediit. Abbas autem
per viam aliam est secutus, multis postmodum opprobriis
monachum arguens ad vanam gloriam coercendam,
non tamen indicans quae vidisset.
CAPUT XXXIX. De igne qui a reliquiis sanctorum saepe prorupit.
Mysticum, ut opinor, hic ignis continet sacramentum,
et tenebrae sensus mei eum intelligere non
queunt, qualiter apparens lumen tantum praebet, nec
quidquam adurit: unum tantum scio, quod justis
aut super justos apparent ista. Nam Moysi in rubo
reliquisque patribus apparebat in holocausto. Beati
quoque Martini prorumpens e capitis vertice, coelorum
ardua penetravit. Nam et Brachionem abbatem
saepius audivi referentem, sicut in libro [(Vit.
Patrum cap. 15)] Vitae ejus scripsimus, dum in antedicti
pontificis basilica nocturnas excubias celebraret,
et reliquiae sanctorum a peregrinis delatae super
altare haberentur, subito globus ignis ab eisdem
emergens usque ad cameram templi visus est conscendisse,
sed non multis, ut ipse aiebat, ostensus
est. Sic et in dedicatione oratorii nostri apparuit,
sicut supra memoravimus [(Cap. 20)] .
CAPUT XL. De visionibus pro patris mei infirmitate habitis
927 Sed nec illud absurdum est credere, quod
saepius per visiones expertas Dominus revelare dignatur,
qualiter aut honorentur sancti, aut infirmi
medicamina consequantur. Nam recolo gestum in infantia,
cum pater meus ab infirmitate humoris podagrici
laboraret, et ardore febrium ac doloribus multis
attenuatus, lectulo decubaret, vidisse me in visu
noctis personam, dicentem mihi: Legisti, ait, librum
Jesu Nave? Cui ego: Nihil aliud litterarum praeter
notas agnovi, in quarum nunc studio constrictus affligor.
Nam hic liber prorsus an sit ignoro. Et ait:
Vade, inquit, facitoque bastulam parvulam ex ligno,
quod hoc nomen recipere possit, scriptumque ex
atramento sub paterni capitis fulcrum colloca; erit
enim ei praesidium, si quod loquor impleveris. Mane
autem facto, matri quae videram indicavi; jubet
impleri visionis praecepta. Quod cum fecissem, statim
genitor ab infirmitate convaluit. Decurso quoque
alterius anni curriculo, iterum ab hoc incommodo