PL 72, col. 16

Epistola I (Joannes III), J. P. Migne

difficile fuerit, aut propter instantem necessitatem,
aut propter itineris longitudinem, a tribus tamen
omnimodis in idipsum convenientibus, et absentibus
quoque pari modo decernentibus, et per scripta
consentientibus, tunc ordinatio celebratur. Firmitas
autem eorum quae gerentur per unamquamque provinciam,
metropolitano tribuatur episcopo. Omnia
quoque maxima concilia affirmant, eum non esse
episcopum, qui minus quam a tribus episcopis, auctoritate
etiam metropolitani, fuerit factus episcopus.
Ideoque illos quos chorepiscopos vocatis, quia ab
uno (ut audivimus) fiunt episcopo, episcopos non
esse, nec aliquid de pontificali privilegio agere debere,
perspicuum est. Quoniam si nomen non habent,
quomodo officium possunt habere [facere]?

Si ergo episcopi non sunt, et presbyteri (quorum
vicem gerunt, quia ad exemplum et formam septuaginta
olim fiebant) esse despiciunt, quid erunt? Profecto
quod ratione caret, aut nihil, aut parum prorsus
est. Si quis de his amplius, et quod fieri non debeant,
voluerit scire, legat praedictorum apostolicorum
(Damasi scilicet et Leonis) decreta, et ibi reperiet.
De quibus aliqua et hic inserere, dignum duximus.
III.
Si Domini desideramus esse discipuli, ipsius
imitemur vestigia, ut de nobis dicatur: Ego sum
pastor bonus, et agnosco oves meas, et voco eas nominatim,
et cognoscunt me meae, et reliqua [(Joan. X)] .
Et iterum, monente dominicae vocis imperio, quo
beatissimus apostolus Petrus trina repetitione mysticae
sanctionis imbuitur [(Joan. ult.)] , ut Christi oves,

qui Christum amat, diligenter et cum magna cura
pascat, quoniam ipsius sanctae sedis (cui per abundantiam
divinae gratiae praesumus) ipsius amore et
reverentia coarctamur, ut tantae superstitionis, quae
nullius (ut saepe dictum est) fulcitur auctoritate, periculum
(quantum possumus) declinemus, ne beati
magistri nostri Petri summi apostoli dilectio, qua se
amatorem Dei esse testatus est, vana inveniatur in
nobis: quoniam omnis negligenter pascens toties
commendatum sibi dominicum gregem, convincitur
summum non amare pastorem, nec ejus velle se
discipulum fieri, cujus exempla negligit imitari. Nam
gratia prorsus major acquiritur, si de commissis ovibus
lucrum offerat domino sollicitudo pastoris. Nam
et beatum Jacob, qui pro uxoribus diu servierat,

dixisse meminimus [(Genes. XXXI)] : Viginti annis fui
tecum: oves tuae et caprae steriles non fuerunt: arietes
gregis tui non comedi, nec captum a bestia ostendi tibi:
ego damnum omne reddebam, et quidquid furto perierat,
a me exigebas. Die noctuque aestu urebar et gelu,
fugiebat somnus ab oculis meis. Si igitur sic laborat
et vigilat, qui pascit oves Laban, quanto labore,
quantisque vigiliis debet intendere, qui pascit oves
Dei? Sed in his omnibus ipse nos instruat, qui pro
suis dedit ovibus animam, et adjuvet nos, ut de his
qui nobis commissi sunt, fructum multiplicem [multiplicet],
ac mensuram supereffluentem ad aeterna

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.