PL 72, col. 17

Epistola I (Joannes III), J. P. Migne

gaudia reportare concedat: tantusque vos beati
Petri apostolorum principis amor accendat, ut in
ovili ipsius, cui omnes creaturae sunt traditae, omnes
taliter errantes, et illicita atque prohibita praesumentes,
sanctis vestris studiis summo redintegrare cum
desiderio festinetis, qualiter animae pretioso Christi
sanguine redemptae, eorum non depereant deceptione.
Restat etiam, quod per ostium hi nequaquam
subintrarunt, quia non habebant ostium per quod
ingrederentur: quia (ut dictum est) si nec episcopi
sunt, et plusquam presbyteri esse ambiunt,
per quod ostium intrabunt? cum hi tantum duo ordines
in ecclesia legantur, nec amplius ad pastorale officium
aliquod patet ostium, per quod pastor intret. Audite,
fratres, non me, sed ipsam Veritatem dicentem
[(Joan. X)] :
Qui non intrat per ostium in ovile ovium,
sed ascendit aliunde, ille fur est et latro, et reliqua.
Cum etiam egregius praedicator dicat: Fundamentum
aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est: [(I Cor. III)]
:
praedicta duo fundamenta in Ecclesia
tantummodo posita inveniantur, quidquid amplius in
his positum invenitur, stare nullatenus poterit. Et ideo
cum omnibus suis fundamentis, actionibus atque radicibus
ut evellatur, necesse est, ita ut amplius nec pullulare,
nec germinare valeat. Non ergo generet, et non
faciat vobis, fratres, toties repetita locutio fastidium:
quia summa necessitas est saepius prohiberi quod toties
illicite usurpatur: et quoniam veritas saepius exagitata,
magis splendescit in lucem; et quod toties
repetendo admonetur, minus usurpatur. Super his
enim multa jam ab antecessoribus nostris dicta sunt;

a quibus ipsi, sicut nunc a nobis, ita olim ab ipsis
damnati et prohibiti sunt. Ideo saepius repetentes,
omnes monemus, ut vitentur hujusmodi, et a talibus
se abstineant, qui noluerint una cum eis a sacerdotali
ministerio, ut rebelles, fieri alieni. Quod
demum probare poterimus, si tales exstirpare, et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.