PL 72, col. 690

Epistola I (Licinianus Carthaginensis), J. P. Migne

vita sine [ Ms. Tolet. sive in] potentia, quoniam
omnia vana sub sole. Sed opus ipsum, quod per
eumdem honorem vel potentiam fit, si recte atque
utiliter fit, id est, ut valeat ad eam salutem subditorum
quae secundum Deum est. » Propter quod ait
Apostolus: Qui episcopatum desiderat, opus bonum
desiderat. Exponere voluit quid sit episcopus, quia
nomen est operis, non honoris: Graecum est enim,
et inde ductum vocabulum, quod ille qui praeficitur,
eis quibus praeficitur superintendit, curam scilicet
eorum gerens: episcopus [ Ms. Tolet., episcopatus
episcopi] quippe intentio est. Ergo episcopum, si velimus
Latine, superintendere [ Ms. Tolet., superintendentem]
possum dicere. Ut intelligat non se esse
episcopum, qui praeesse dixerit [ Ms. Tolet., dilexerit],

non prodesse. Ita enim ab studio cognoscendae veritatis
nemo prohibetur, quod ad laudabile pertinet
otium: locus vero superior, sine quo regi populus
non potest, etsi ita teneatur atque administretur ut
decet, tamen indecenter appetitur. Quamobrem
otium sanctum quaerit charitas: percipiendae ac
tuendae vacandum est veritati [ Ms. Tolet., veritatis
negotium justum suscipit necessitas charitatis]. Si
autem imponitur, suscipienda est propter charitatis
necessitatem. Sed nec sic omnimodo veritatis [ Ms. Tolet.,
veritati] delectatio deserenda est, ne subtrahatur
illa suavitas, et opprimatur ista necessitas.
Attestatur Gregorius sanctus, cujus stylum sequeris,
cujus exemplo delitescere cupiebas, ut pondus
sacerdotii declinares, quod quale sit in toto libro tuo

liquide declaratur; tamen portas quod metuebas.
Pondus enim tuum sursum fertur, non deorsum: non
quod te ad ima premat, sed quod ad astra sustollat;
dum per Dei gratiam, et obedientiae meritum; operisque
boni efficientiam, fit suave quod per imbecillitatem
humanam videbatur habere gravedinem.
Dicis enim ea quae consonant apostolis et apostolicis
viris: pulcher enim pulchra dixisti, et in his pulchrum
te esse ostendisti. Nolo ergo te similare indecoro
pictori pulchra pingenti; quia spiritalis doctrina
a spiritali mente proficiscitur. Plus plerisque
aestimatur pictor homo quam inanimata pictura: sed
hoc non assentationi aut adulationi reputes, sed veritati;
quia nec me decet [ Ms. Tolet., oportet] mentiri,
nec te decet falsum laudare [ Ms. Tolet., falso

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.