PL 72, col. 691

Epistola I (Licinianus Carthaginensis), J. P. Migne · Epistola II (Licinianus Carthaginensis), J. P. Migne

laudari]. Ergo plane licet fidus [ Ms. Tolet., foedus] et
te, et omnia tua pulchra conspexi, et memet in
comparationem tui satis indecorum vidi.
Unde precor per gratiam Dei, quae in te exuberat,
ut non respuas deprecantem; sed libenter doceas
quae me fateor ignorare. Compellimur enim necessitate
facere quod doceas [ Ms. Tolet., dicis non fieri].
Peritus enim dum non reperitur qui ad officium sacerdotale
veniat, quid fiendum est, nisi ut imperitus,
ut ego sum, ordinetur? Jubes ut non ordinetur
imperitus. Sed pertractet prudentia tua, ne forte
ad peritiam [ Ms. Tolet., non] sufficiat ei scire Jesum
Christum, et hunc crucifixum: si autem non sufficit,
nemo erit in hoc libro [ Ms. Tolet., loco], qui peritus
esse dicatur; nemo erit utique sacerdos, si nisi peritus

esse non debet. Bigamis enim aperta fronte resistimus,
ne sacramentum utique corrumpatur. Quid
si unius uxoris vir ante uxorem, mulierem tetigerit?
Quid si uxorem non habuerit, et tamen sine
mulieris tactu non fuerit? Consulare nos stylo tuo,
ut non puniamur nec nostro, nec alieno peccato.
Valde enim metuimus, ne per necessitatem ea faciamus
quae non debemus. Ecce obediendum est praeceptis
tuis, ut talis fiat, qualis [ Ms. Tolet., qualem],
apostolica docet auctoritas: et non reperitur qualis
quaeritur; cessabit ergo fides quae constat ex auditu,
cessabit baptismus, si non fuerit qui baptizet. Cessabunt
illa sacrosancta mysteria, quae per sacerdotes
fiunt et ministros. In utroque periculum manet; aut

Domino sancto fratri Epiphanio diacono, Licinianus
et Severus exigui.
Lectis litteris tuis, frater charissime, grandi sumus
admiratione permoti, eo quod quemdam virum in
tanto sacerdotali culmine constitutum, cujus nomen
ob reverentiam ejus dicere nolumus, sentire dicas
creaturarum nihil esse quod spirituali nomine censeatur,
omnemque naturam quae non est quod Deus
est, corporali modo tantum finiri; et excepto Trinitate
Deo, non solum irrationalium spiritus jumentorum,
ferarum, vel avium, vel reliquorum, in quibus
est secundum Scripturas spiritus vitae, verum etiam
rationalium spiritus angelorum vel hominum, non
debere dici spiritus, sed corpora, tanquam homines
non jam ex spiritu et corpore, sed ex duobus subsistant

corporibus, et angeli tantummodo corporei esse credantur.
Hoc etiam in praejudicio animarum adducens,
quod si locales forent, profecto et corporales forent.
Unde subito praeventus, nonnulla testimonia Scripturarum
contra hoc opposuisse scriptis tuis inserta

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.