PL 73, col. 287

Vita S. Abrahae (Ephraem Edessensis; Auctor incertus), J. P. Migne

est alius Deus. Deinde consurgens ab oratione, intravit
in vicum; ingressusque ecclesiam, Domino psalmos
canebat. Rursus autem facto diluculo, venientes
viderunt eum. Et stupefacti atque in insaniam versi,
nulla habentes viscera misericordiae, acerrimis illum
tormentis crudeliterque conficiunt; et solito funibus
alligatum, extra vicum traxerunt.
CAP. VI.--Haec autem cum per triennium pateretur,
quasi verus adamas tolerabiliter perdurabat;
nec tot tantisque insectationum tribulationibus cessit;
sed cum caederetur, cum traheretur, cum persecutiones
pateretur, cum lapidaretur, cum fame et siti
laboraret, in omnibus his quae ei acciderant, nunquam
ad iracundiam provocatus, nunquam ad indignationem
commotus est; nunquam pusillanimitate

distabuit, nunquam taedio fatigatus est; sed cum
aspera omnia pateretur, magis ac magis amor ejus
in eos et charitas augebatur. Modo admonebat, modo
blandiebatur, modo blandimentis suavissimi eloquii
liniebat. Et quidem seniores, veluti patres rogabat;
juvenes ut fratres, adolescentes ut filios; cum econtrario
ab eis subsannaretur, irrideretur, atque mille
opprobria pateretur.
CAP. VII.--Quadam igitur die habitatores vici
illius congregati, nimioque stupore mirantes ac perterriti,
ad invicem colloquentes: Cernitis, inquiunt,
tam magnam patientiam viri, et ineffabilem circa nos
charitatem, quomodo in tantis tribulationibus quas
ei intulimus nequaquam ex hoc loco discesserit, neque
alicui nostrum malum verbum locutus sit, neque

aversus est a nobis, sed cum gaudio magno sustinuerit
universa. Unde nisi esset (ut asserit) Deus verus
quem praedicat, et regnum et paradisus, ultio quoque
malorum, non hanc tribulationem pateretur inaniter.
Illud etiam considerandum, quoniam deos
nostros, cum esset solus, evertit, et in nullo eum
laedere valuerunt. Vere servus Dei est homo hic, et
cuncta vera sunt quae de eo fama dispersit. Venite
itaque, credamus in Deum quem praedicat. Et haec
inter se colloquentes, pariter omnes in ecclesiam
pergunt, clamantes atque dicentes: Gloria Deo coelesti,
qui misit famulum suum, ut nos ab errore salvaret.
CAP. VIII.--Tunc beatus homo Dei haec videns,
laetitia ingenti repletus est, et facies ejus quasi ros

matutinus mutata est. Aperiensque os suum, ait ad
eos: Patres mei, fratres ac filii, venite, demus gloriam
Deo, qui illuminare dignatus est oculos mentis
vestrae, ut eum possitis agnoscere; et percipite signaculum
vitae ut purificemini ab immunditia idolorum:
et credite ex toto corde et animo, quod unus sit
Deus coeli et terrae et omnium quae in eis sunt, sine
initio, inenarrabilis et incomprehensibilis, dator luminis,
et amator ac redemptor hominum, terribilis
ac suavis; et in Filium ejus unigenitum, qui est sapientia
ejus; et in Spiritum sanctum, qui vivificat
omnia, ut coelestes ex terrenis effecti, vitam coelestem
possitis adipisci. Respondentes autem universi,
dixerunt: Ita pater noster, ita dux vitae nostrae, quemadmodum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.