PL 73, col. 288
Vita S. Abrahae (Ephraem Edessensis; Auctor incertus), J. P. Migne
denuntias nobis et doces, ita credimus
et faciemus. Et confestim sanctus Abraham assumens
sacrum baptisma, baptizavit eos in nomine Patris,
et Filii, et Spiritus sancti, a minimo usque ad maximum.
Erant autem usque ad mille animas. Deinde
per singulos dies divinas Scripturas eis legebat, docebat
eos de regno Dei, de paradisi deliciis, de gehennae
suppliciis, de justitia, de fide et charitate.
Illi vero, sicut bona terra percipit semen bonum, et
affert fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum,
aliud trigesimum [(Matth. XIII)] ; ita verba ejus
libentissime audientes, atque in timore Domini proficientes,
fructus largissimos afferebant. In conspectu
autem eorum quasi angelus Dei videbatur, et quasi
quaedam aedificii ligatura. Sic enim charitas eorum
circa ipsum erat per doctrinam sermonis dulcissimi,
ut ex hoc Deum credere viderentur.
CAP. IX.--Completo igitur anno, postquam
crediderunt, vir beatus Abraham non cessabat diebus
singulis verbum eis Domini praedicare. At ubi eorum
studium circa Deum fidemque firmissimam vidit, et
quod erga eum nimia essent charitate connexi, et
honorem sibi maximum exhiberent, verens ne obtentu
eorum abstinentiae suae regulam destruere cogeretur,
et quocunque modo mens ejus terrenis curis
astringeretur, consurgens in medio noctis, hanc orationem
fudisse fertur ad Dominum: Tu solus sine
peccato, Deus, qui, cum sis sanctus, requiescis in
sanctis, qui solus amator es hominum ac misericors
Dominus, qui mentis oculos hujus multitudinis illuminasti,
qui eos ab adversarii vinculis absolvisti, qui
implicatos eos ab simulacrorum erroribus convertisti,
et tuae cognitionis ei scientiam tribuisti; quaeso,
Domine, ut usque in finem regere eos et conservare
digneris, et auxilium tuum gregi huic optimo, quem
possidere voluisti, perpetuum copiosumque clementer
impertias; et quasi muro validissimo eos gratia bonitatis
tuae circumdes, et cor eorum semper illumines,
ut ea quae sunt tibi 148 placita perficientes,
aeternam vitam percipere mereantur; mihi quoque
infirmissimo adminiculum tribuas, neque reputes in
peccatum quod ab eis festino discedere. Tu enim
nosti, universorum cognitor, quod te solum desidero,
et te mihi Dominum esse cognosco. Consummataque
oratione discedens, tertio consignavit vicum
Christi signaculo; abiitque latenter in alium locum,
et quibus potuit latebris occultavit.
CAP. X.--Mane autem solito more ad ecclesiam
turbae conveniunt. Cumque eum minime reperissent,
maximo stupore percussi, et quasi errantes oves,
diversis locis pastorem proprium perquirebant, nomenque
ululantes cum lacrymis inclamant. Cum autem
diutissime perquirendo eum invenire non possent,
nimio moerore dejecti, confestim, quod eis acciderat,
pergentes episcopo nuntiaverunt. Qui cum
hoc agnovisset, ipse quoque admodum tristis effectus,
statim plurimos ad requirendum Dei hominem destinavit,
maxime ob consolationem gregis ejus, eo quod
cerneret eos flebiliter contristari. Cumque ab omnibus