PL 73, col. 289

Vita S. Abrahae (Ephraem Edessensis; Auctor incertus), J. P. Migne

tanquam lapis pretiosissimus quaereretur, et
prorsus inveniri non posset, habito consilio cum clericis
suis, episcopus memoratum vicum ingreditur.
Coepitque ad eos consolatorium proferre sermonem,
et dolorem maximum, quem de discessu hominis Dei
conceperant, blanda praedicatione lenire. Cernens
autem in fide Christi eos firmissimos, elegit ex eis
viros probabiles, quos presbyteros ac diaconos lectoresque
constituit. Audiens vero hoc sanctissimus
Abraham, vehementer gavisus est; et glorificans
Deum, dixit: Quid retribuam tibi, Domine Deus
meus, benignissime Pater, atque amator hominum
suavissime, pro omnibus quae retribuisti mihi? Honorificio
et glorifico dispensationem tuam. Tunc continuo
ad pristinam cellulam revertitur. Fecit igitur

alteram extrinsecus cellulam, et semetipsum magna
cum laetitia in interiore conclusit. O miraculum, charissimi,
laudibus plenum et gloriae sempiternae! In
tantis namque afflictionibus, quas in saepe dicto vico
perpessus est, nunquam abstinentiae suae regulam
fregit, neque in dexteram vel sinistram ab ea divertit.
Gloria et magnificentia Deo, qui ei talem tolerantiam
tribuit, qua et alios possit convertere, et
sui propositi gratiam custodire.
CAP. XI.--Cernens autem diabolus, bonorum
hominum aemulus, quod tantas in eum tribulationum
molestias excitans, non in desidiam Dei hominem
trahere, non in aliquo mentem viri Dei valuisset a
Domino separare; et, quod majus est, sicut aurum in
fornace pressuris fulgentior redderetur atque in majorem

patientiam et alacritatem charitatis proficeret;
vehementer irritatus et acriter efferatus, adversus
eum cum magna phantasia advenit, ut saltem
sic ei pavorem incutiens, decipere eum posset ac
fallere.
CAP. XII.--Igitur cum staret in medio noctis ac
psalleret, repente lux copiosa, veluti solis, in cella
ejus refulsit, et vox quasi cujusdam multitudinis audita
est, dicens: Beatus es, Abraham, vere beatus
es et fidelis, nullusque sicut tu in omni conversatione
inventus est, qui omnes voluntates meas explesti.
Protinus autem vir sanctus dolum maligni cognoscens,
exaltavit vocem suam, ac dixit: Obscuritas
tua tecum sit in perditionem, o plene dolo atque
fallacia. Ego enim homo peccator sum, habens tamen

spei praesidia, per gratiam Dei in nullo tuas
insidias pertimescam. Neque enim plurimae phantasiae
pavorem mihi incutiunt. Nomen siquidem Domini
mei et Salvatoris Jesu Christi, quem dilexi et diligo,
mihi validissimus murus est, in quo te increpo, immunde
canis, ac ter miserande. Et dicente eo haec,
confestim ut fumus ab oculis ejus evanuit. Sanctus
autem Dei famulus cum multa alacritate tranquilloque
animo benedicebat Dominum, quasi qui nullam
phantasiam vidisset.
CAP. XIII.--Rursus vero post dies paucos orante
eo noctu, tenens securim diabolus, cellulam ejus conabatur
evertere. Et cum jam putaretur perforasse
eam, voce magna clamavit et dixit: Festinate, amici

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.