PL 73, col. 291
Vita S. Abrahae (Ephraem Edessensis; Auctor incertus), J. P. Migne
inquit, sicut apes favum, et exarserunt sicut ignis in
spinis, et in nomine Domini vindicabor in eis [(Psal.
CXVII)] . Tunc Satanas exclamans, ait: Heu! heu me!
quid tibi de caetero faciam nescio. Ecce enim me in
omnibus victum ac superatum intelligo, et universas
vires meas esse despectas, et me undique conculcatum.
Verumtamen nec sic quidem a te aliquando
discedam, donec superans, humilem te mihique subjectum
faciam. Vir autem Dei ait ad eum: Anathema
tibi et omni virtuti tuae, pollutissime daemon;
gloria autem et honor Domino soli sancto ac sapienti
Deo, qui nobis dilectoribus suis te tradidit conculcandum.
Et idcirco versutias tuas subsannamus atque
contemnimus. Agnosce itaque, infirmissime atque
infelicissime daemon, quia nos neque te, neque tuas
pertimescimus phantasias.
CAP. XVII.--Per multum autem tempus diversis
argumentis ac machinis contra virum fortissimum
dimicans, non quivit cogitationibus ejus solidissimis,
saltem pavorem certans incutere. Magis autem praeliando,
alacritatem in eo et charitatem apud Deum
maximam suscitabat. Diligens namque Deum ex toto
animo, et conversationem suam secundum voluntatem
ejus instituens, affluenter gratiam divinam promeruit:
et propterea non valebat diabolus laedere
eum. Perseveranter namque pulsaverat, ut ei thesauri
divinae gratiae panderentur. Cumque patefactus
fuisset ingressus, tres sibi inde pretiosissimos lapides
sumpsit, fidem, spem et charitatem, quibus in eo
perfecte ac firmiter virtutes reliquae ornabantur.
Texens quoque pretiosissimam coronam bonis operibus,
Regi regum Domino, a quo munus acceperat,
offerebat. Quis enim sic ex toto corde Deum et proximum
tanquam seipsum dilexit (Lucae X)? Aut quis
ita laborantibus compatiebatur et misericors existebat?