PL 73, col. 292
Vita S. Abrahae (Ephraem Edessensis; Auctor incertus), J. P. Migne
Quem aliquando monachum audiens bene conversari,
non pro eo deprecatus est Dominum, ut liber
ab omnibus diaboli laqueis servaretur, et cursum
vitae suae inculpabiliter consummaret? Aut quem
peccatorum vel impium audiens, pro eo, ut salvaretur,
cum lacrymis diebus ac noctibus Dominum non
postulabat? Et in omni tempore institutionis suae non
praeterivit eum fine lacrymis dies. Labia sua non solvebat
facile in risum. Non appropinquavit oleum
corpusculo ejus; facies, vel etiam pedes, a die conversionis
suae nunquam diluti sunt. Sic namque se
exhibebat, tanquam quotidie moriturum.
CAP. XVIII.--O vere, fratres, gloriosum miraculum,
in tanta abstinentia, jugibusque vigiliis, fletibus
mixtis, chameuniis quoque et contritione
corporis nunquam omnino lassatus est, nunquam
infirmatus segnitia obtorpuit, nunquam taedio fatigatus
est: sed veluti esuriens quisquam aut sitiens,
sic ille aviditate quadam sustinens omnia, nunquam
sui propositi potuit mens ejus dulcedine
satiari. Erat autem aspectus ejus quasi flos quidam
immarcescibilis, atque in facie ejus puritas
animi noscebatur. Sed et totum corpusculum ejus,
quasi nihil egisset, validum ac robustum apparuit,
utpote qui divina gratia in omnibus frueretur, et jucunditate 150
spiritalis laetitiae potiretur. In hora
namque dormitionis suae ita splendidissimus vultu
apparebat, quasi qui nequaquam vitae suae tempus in
abstinentia peregisset. Sed et aliud in eo per dispensationem
miraculum gestum est. In omnibus siquidem
quinquaginta annis abstinentiae suae, vestem
cilicinam, qua indutus fuerat, non mutavit.
Reliqua de Vita Abrahae et ejus nepte vide infra,
inter Vitas feminarum