PL 73, col. 341

Vita S. Joannis Eleemosynarii (Leontius Neapoleos; Anastasius bibliothecarius),

[(Matth. XXV)] ,
qui talentum in terra 180 abscondit. Secundo autem, ut in hac narratione nostra correctiores
et delectabiles historiae conscribantur, quae scriptae non sunt ab optimis viris, in laudibus sanctissimi
revera atque beatissimi Joannis. Deinde vero, quia sapientes et potentes in sermone, amatores historiae erant,
sapienter et sublimiter materiam depinxerunt: quod maxime et peramplius erexit nos ad praesentem sollicitudinem,
ut eo qui inest nobis, pedestri, deformi, humilique charactere enarraremus, ut posset et idiota et
sine litteris de his quae dicuntur proficere.
VITA.

CAPUT PRIMUM.--
Cum pervenissem Alexandriam
ego indignus ad amplectandos sanctos et victores
martyres Cyrum et Joannem, et eorum jucundis
epulis et refectione frueremur, convenientibus et colloquentibus
ibidem quibusdam viris venerabilibus
atque philochristis, et disputaremus de Scripturis
et de animae institutione, venit ad nos quidam
peregrinus petens eleemosynam. Dicebat enim se
nuper de captivitate Persarum ereptum. Accidit igitur
ut nullus de considentibus inveniretur habens
pretium aut nummum. Unus ergo de considentibus
habebat illic astantem mercenarium, callide datorem,
accipientem tres tantum nummos per singulos annos,
et habentem uxorem et duos filios. Cumque recessisset
qui petebat, prosecutus est eum ingeniose, et

abstulit a se quam ferebat cruciculam argenteam,
et dat ei, dicens se non habere aliud aliquid usque
ad siliquam unam in vita sua. Ego igitur de
hoc quod acciderat, imo quod gestum videram, per
gratiam Dei considerans quod fecerat, et compunctus,
enarravi statim prope sedenti, Mennae nomine, viro
industrio et timenti Deum, qui et erat ordinans dispensationem
sanctissimae ecclesiae sub nobili et
beatissimo Joanne patriarcha. Qui cum me intuitus
esset admirantem et laudantem eum qui eleemosynam
fecerat, dixit mihi: Ne mireris, eo quod ex traditione
et doctrina hujusmodi actionis operator exstitit.
Et dicente me ad eum, Quomodo? propter charitatem
prodesto mihi. Ipse respondens ait: Sanctissimo
ter beato patriarchae nostro ministrans permansit

Joanni, et tanquam filius proprius patris industriam
suscepit, dicente sancto ad eum: Humilis Zacharia,
esto misericors; et verbum habes ex Deo per infelicitatem
meam, quia neque in vita mea neque post
mortem deerit a te Deus: quod servat usque hodie.
Multas enim benedictiones mittit ei Deus, sed non
dimittit quidquam, quod non statim det pauperibus,
propemodum constringens et in nihilum redigens
domum suam. Multoties autem in exsultatione invenerunt
eum quidam, dicentem Deo: Sic sic, aut tu
mittendo, aut ego dispergendo; videbimus vero quis
vincat. Liquet enim quoniam tu dives, Domine, et
vitae nostrae ministrator es. Porro est quando juxta
eventum non habet ad horam aliquid quod det a
se petenti; et tristatus dicit ad tabernarium aut ad

negotiatorem: Da mihi unum tremissem, et serviam
tibi uno mense vel duobus, ut vis et ubi vis,
quoniam esuriunt valde qui in domo mea sunt. Et
sumens dat egeno, rogans un nemini dicat. Cum ergo
sensisset me idem Dei cultor Mennas, tanquam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.