PL 73, col. 342

Vita S. Joannis Eleemosynarii (Leontius Neapoleos; Anastasius bibliothecarius),

Evangelium audientem se, dicit mihi cum compunctione:
In hoc miraris, Domine? Jam si invenisses
sanctum patriarcham, quid? Aio ei: Quid amplius
viderem? Tunc dixit mihi: Crede per indulgentiam
Dei. Ipse me fecit presbyterum, et vicedominum
sanctissimae ecclesiae, et vidi in eo opera, universam
pene naturam excedentia. Et si dignatus fueris in
servilia tua hodie veniendo, sanctificare nos, enarrabo
tibi gesta, quae ipse inspector eorum factus aspexi.
Cumque hoc dixisset, tenui manum et erexi eum;
apprehendensque, duxit me in a Deo servatam domum
suam. Itaque cum voluisset nobis mensam dignatus
apponere, dixi ad eum: Non justum est, o Domine,
animae cibum relinquentes, corpus ante animam reficere,
sed magis cibum qui non perit, sumamus, et

postmodum corpori necessitatem praestemus. Cum
ergo coepisset vitam sancti sine mendacio recitare,
Primum, inquit, et praecipuum bonum ejus fuit, quoniam
omnimodis non juravit. Petii igitur chartam et
atramentarium, et quae dicebantur, per ordinem annotabam.
CAP. II.--
Promotus ergo, et in throno residens
in amica Christi magna civitate Alexandria, decreto
divino veraciter, et non ex hominibus, neque per
homines, hoc primum forte factum et praemium omnibus
demonstravit. Mittens enim mox dispensatores,
et eum qui dicebatur super pacem, dicit coram
omnibus ad eos in honorabili secreto 207: Non justum
est, fratres, nos ante alterius cujusquam curam
habere quam Christi. Omni vero multitudine quae

convenerat, audito verbo compuncta ac sustinente,
dicit iterum ille beatus: Euntes ergo per totam civitatem,
conscribite 181 mihi usque ad unum omnes
dominos meos. Illis autem non intelligentibus, qui
hi essent, sed rogantibus dicere, et mirantibus quinam
patriarchae domini existerent, respondit rursus
angelicum illud os, et ait: Quod vos egenos et mendicos
vocatis, illos ego dominos et auxiliatores praedico.
Ipsi enim nobis vere et auxiliari, et coelorum
regnum donare poterunt. Et cum hoc multa velocitate
vidisset factum Christi imitator, praecepit eis
per singulos dies stipendia tribui, et per proprium
dispensatorem praebens eis sufficientem necessitatem:
plus autem erant quam septem millia quingenti.
Tunc quasi pastor verus et non mercenarius, cum

sacro suo ovili et cum convenientibus sanctis viris
episcopis ad ecclesiam sanctam pergens, consecratus
est divino judicio.
CAP. III.--
Justum vero est et hoc gestorum ejus
non postponere bonum. In crastinum enim iterum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.