PL 73, col. 346
Vita S. Joannis Eleemosynarii (Leontius Neapoleos; Anastasius bibliothecarius),
habente ex Deo humili 183 anima mea, hi
increduli fortasse hodie venerunt, et me in diffidentiam
secum cadere hortabantur.
CAP. VIII.--
Adhuc existente eadem populi
multitudine in civitate, quidam peregrinorum videns
tantam ejus compassionem, voluit tentare eum; et
indutus vestimenta vetera, adiit eum, euntem ad visitandos
qui in nosocomio jacebant. Bis enim per
hebdomadam vel ter ibat illuc. Et dicit ad eum: Miserere
mei, quoniam captivus sum. Dicit datori: Da
ei sex numismata. Deinde cum haec accepisset, vadit
et mutat habitum, et obviat ei aliunde, et procidit
ei, dicens: Miserere mei, quia coarctor. Dicit denuo
patriarcha datori: Da ei sex nummos aureos. Cum
ergo isset, dicit ille distributor ad aurem illius patriarchae:
Per orationes tuas, domine, idem ipse
accepit secundo. Fecit vero seipsum patriarcha tanquam
nesciret. Venit itaque tertio iterum accipere,
et tetigit dator patriarcham qui aurum ferebat, significans
quod ipse esset. Tunc respondit ei Dei amicus,
ille veraciter misericors: Da ei duodecim numismata,
ne forte Christus meus sit, et tentet me.
CAP. IX.--
Nauclerus quidam peregrinus damna
pertulit; et accedens hunc beatum virum, rogabat
eum multis lacrymis, ut compateretur ei, sicut et
omnibus aliis. Praecepitque eum accipere quinque
libras auri. Cumque accepisset has, abiens emit enthecam,
et misit in navim. Mox accidit ut extra
pharum naufragium pertulisset; navim vero
non perdidit. Accessit iterum ad eum, de bona ejus
voluntate praesumens, et dixit: Miserere mei, ut
Deus mundi misertus est. Cui ille patriarcha dixit:
Crede, frater, nisi miscuisses pecuniae ecclesiae illas
pecunias quae tibi remanserant, nullatenus naufragium
pertulisses. De malis enim habuisti eas, et
perditae sunt cum eis et quae fuerunt ex bonis. Verum
praecepit denuo dari ei decem libras auri, denuntians
ei ne commisceret eis alias pecunias. Emens
praeterea enthecam, et navigans uno die, vento valido
flante, projectus est in terram; et omnia perdidit,
et ipsam navem, et non sunt salvatae nisi
animae tantum. Voluit ergo prae confusione et angustia
idem nauclerus necare seipsum; sed Deus qui
semper saluti hominum providet, revetavit hoc beato
patriarchae. Et cum audisset quod acciderat ei, nuntiat
ei venire ad se nihil omnino dubitans. Tunc
aspersit se pulvere, et tunicam scindens, indecenter
accedit ad eum. Cumque vidisset eum in tali habitu
ille sanctus, redarguit eum, et dixit: Misereatur tui
Dominus benedictus Deus. Credo ei quod ab hodierna
die nequaquam naufragium incidas, usquequo moriaris.
Hoc vero tibi contingit, eo quod et ipsa navis
tua ex injustitia esset possessa. Mox ergo jussit tradi
ei unam magnam navim, plenam frumento viginti
millium modiorum, de illis navibus quae sanctissimae
ecclesiae subjectae ministrabant. Quam recipiens,
exiit Alexandria; et affirmabat ipse nauclerus, asseverans:
Viginti diebus ac noctibus vehementi vento
navigavimus, non valentes omnino scire quo issemus,