PL 73, col. 347

Vita S. Joannis Eleemosynarii (Leontius Neapoleos; Anastasius bibliothecarius),

neque per stellas, neque per loca, excepto quod gubernator
videbat illum patriarcham secum tenentem
temonem, et dicentem sibi: Ne timeas, bene navigas.
Igitur post vigesimam diem apparuimus in insulis
Britanniae; et descendentibus nobis in terram,
invenimus illic famem magnam. Cum ergo dixissemus
primo civitatis, quod frumentum in navi portaremus,
dixit: Bene Deus adduxit vos. Quidquid vultis, eligite;
aut per singulos modios numisma unum, aut
ejusdem ponderis accipite stannum. Elegimus itaque
dimidium sic, et dimidium sic. Rem autem vadit dicere
sermo, inexpertis munerum Dei incredibilem
quidem et sine fide, his vero qui experientiam miraculi
ejus habent, credibilem atque acceptam. Navi
praeterea Alexandriam cum gaudio reversa quievimus

in Pentapoli; et asportavit nauclerus de
illo stanno, ut venumdaret illud. Habebat enim illic
antiquum socium in negotiis petentem ex eodem
stanno. Dat ei in sacco quasi quinquaginta libras. At
ille volens probare speciem si bona esset, solvit il
lud in igne, et invenit argentum purum. Putavitque
se esse tentatum, et retulit ei saccum dicens: Deus
indulgeat tibi. Nunquid invenisti me impostorem
erga te, quia tentando argentum pro stanno dedisti
mihi? Expavescens vero de sermone illo nauclerus,
dicit: Crede, ego pro stanno illud habeo. Si vero
ille qui fecit de aqua vinum, [(Joan. II)] , ipse per orationes
patriarchae fecit et stannum argentum, nihil
mirum. Et ut satisfias, veni ad navim, et videbis
caetera istius metalli socia, quod accepisti. Ascendentes

itaque, invenerunt stannum argentum optimum
factum. Et non est peregrinum miraculum, o
philochristi. Qui enim quinque panes multiplicavit [(Joan. VI)] ,
et rursus aquam Aegypti transmutavit in
sanguinem (Exodi VII), et virgam in serpentem transmutavit,
et transtulit flammam in rorem [(Dan. III)] ,
facilius et hoc tam gloriosum miraculum operatus
est, quatenus et famulum suum 184 ditaret, et nauclero
misericordiam suam praestaret.
CAP. X.--
Descendente sanctissimo isto viro aliquando
in ecclesiam Dominico die, accessit ad eum
homo, qui multas possederat facultates: et fures ingressi
domum ejus, despoliaverunt eum usque ad
stramentum; et cum multa quaestio esset facta, et
non invenisset qui haec perpetraverant, compulsus

est multa nimis paupertate, deprecari cum magna
reverentia sanctissimum illum patriarcham, dicens
ei et calamitatem suam. Misertus ergo illius multum
(fuerat enim ex clarissimis et magnis principibus)
dicit ad aurem illius cui aurum creditum erat, ut
daret ei quindecim libras auri. Cum autem has daturus
abiret, apprehendit consilium logothetae
et oeconomi; et ex diabolica operatione invidentes,
non dederunt ei nisi quinque libras. Cum ergo reverteretur
de collecta idem honorabilissimus
archiepiscopus, dat ei in scriptis mulier vidua habens
unicum filium, notitiam xenii quinque centenariorum
auri. Cum autem suscepisset, et honorabile
secretum dimisisset, convocavit dispensatores,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.