PL 73, col. 348

Vita S. Joannis Eleemosynarii (Leontius Neapoleos; Anastasius bibliothecarius),

et dixit eis: Quot libras dedistis illi qui ad me accessit?
Qui dixerunt: Domine, ut jussit sacratissima
sanctitas vestra, quindecim libras. Cum autem cognovisset
per inhabitantem in se gratiam, illos esse
mentitos, adducit eum qui acceperat, et interrogavit
eum quid accepisset? Illo vero dicente quinque libras,
proferens de honoranda manu sua ille sanctus
pittacium, quod sibi traditum fuerat, dixit eis:
A vobis exquirat Deus et illa alia decem centenaria,
quoniam si dedissetis quindecim libras, ut dixit humilitas
mea, qui attulit quinque centenaria, quindecim
daret. Et ut certos vos faciam, mittens adducam
quae has attulit. Et mittens duos venerabiles viros,
ut accersirent reverendam feminam, quae in baptisterio
pittacium ei porrexerat, cui et indicat, dicens:

Benedictionem, quam Deus sibi offerendam
misit in cor tuum, ferens tecum, veni ad humilitatem
meam. Quae cursim surgens, apprehendit vestigia
sancti viri una cum quantitate auri. Cum ergo
suscepisset ille patriarcha oblationem, et orasset
super eam, et super filium ejus sufficienter, dixit:
Obsecro te, nonna, haec tantum voluisti dare
Christo, an aliud aliquid? Cum autem sensisset deiferum,
illud quod fecerat cognovisse, tremore compressa,
dixit: Per sanctas domini mei orationes, et
sanctum meum Mennam, quindecim centenaria
scripseram in pittacio; et ante unam horam cum
starem in synaxi, ut darem hoc tibi Domino meo,
dissolvens illud, importune legi. Ego enim indigna
ancilla tua scripsi hoc propria manu, et inveni decem

deleta a seipso. Tunc stupefacta intra memetipsam,
dixi: Utique non est voluntas Dei ut dem
nisi quinque. Dimittente autem patriarcha reverendam
illam feminam, ceciderunt ad pedes ejus dispensatores,
qui trangressi sunt voluntatem ejus,
petentes indulgentiam, et affirmantes nihil tale se
ulterius acturos fore.
CAP. XI.--
Intuens Niceta patricius hujus
viri virtutibus pleni magnanimitatem, et sine parcitate
manum expansam, et tanquam ex fonte jugiter
omnibus praestantem, instinctu quorumdam diabolum
imitantium, subit ad sanctum, et dicit ei: Regnum
arctatur, et pecunia eget. Jam, quia sine parcitate
erogantur, quae deferuntur tibi pecuniae, da eas imperio,
da eas in publicum saccellum. Ille vero de hoc

quod dictum fuerat, imperturbatus manens, dicit ad
eum: Non justum est ut arbitror, domine patrici, ea
quae super coelesti Regi oblata sunt, terrestri dare.
Si vero et omnino tale aliquid judicasti, crede, humilis
Joannes ex eis nummum non dabit tibi; sed
ecce sub humili lectulo meo est apotheca Christi,
ut volueris fac. Surgens itaque statim patricius, vocat
de suis hominibus qui portare deberent, et imponit
super eos pecunias totas, non relinquens ex
eis nisi unum centenarium. Et cum descenderent qui
portabant hujusmodi pecuniam, ascendebant quidam
alii portantes pusillas lagunculas, habentes pecunias
missas patriarchae de Africa, superscriptas alias quidem
MEL OPTIMUM, alias autem MEL SINE FUMO. Cum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.