PL 73, col. 351

Vita S. Joannis Eleemosynarii (Leontius Neapoleos; Anastasius bibliothecarius),

cadentibus, hoc est, manum in alterutrum injicientibus,
hos excommunicavit canonice per aliquot
dies. Horum quidem unus libenter suscepit increpationem,
et cognovit culpam suam; alter vero malitiosus
existens, gaudens praeceptum suscepit. Occasionem
enim quaerebat miser, ne ingrederetur ecclesiam,
sed licentiam haberet perseverandi in nefandis
actibus suis. Irascebatur autem contra sanctum patriarcham,
et quantum in se erat, minabatur ei
nocere. Quidam vero dicebant, et ipsum esse qui
prodiderat pecunias Ecclesiae ad patricium Nicetam [(Sup., c. 11)] ,
quas et rapuit manu, ut praescriptum
est. Nuntiatum est igitur quod ille mali memor malitiam
reservaret, et non rectam erga beatum hunc
voluntatem haberet. Ille autem vere pastor, memor

dicti illius: Quis infirmatur, et ego non infirmor [(II Cor. XI)] ?
et iterum: Vos qui potentes estis,
debetis infirmitates impotentium portare [(Gal. VI;
Rom. XV)] , voluit hunc accersire, et decenter admonere,
et solvere eum ab excommunicatione; videbat
enim lupum conantem rapere ovem. Dispensatione
vero Dei actum est ut innotesceret omnibus patriarchae
immemor mali animus. Oblitus est accersire
eum, et solvere ab excommunicatione. Cum ergo ad
sanctum Dominicum diem pervenisset, et sancto altari
astitisset, ut incruentum sacrificium offerret,
jam diacono generalem orationem pene consummante,
sanctum velum exaltaturo, in mentem
malitiae immemoris venit; et statim divini praecepti
recordans, asserentis: Si offers munus tuum ad altare,

et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet
aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum [(Matth. V)] ,
etc., intimat diacono facienti orationem,
quam diaconus solitus facere erat, ut reinciperet a
capite; et si impleretur, iterum recapitularet,
usque dum perveniat ejus sanctificatio. Finxit enim
se, tanquam si eum ventris necessitas compulisset.
Et veniens in honorabile cimiliarchium, misit
statim fere viginti hebdomadarios, quaerentes jam
dictum mali modi clericum. Intentio enim pastoris
haec erat, ut educeret de ore leonis ovem. Deus
vero, qui voluntatem timentium se facit, fecit prae
manibus inveniri mox clericum. Et veniente eo, et
veritati testimonium perhibente, prior patriarcha
genu flexit, dicens: Indulge mihi, frater. Veritus

ergo illius honorabile pontificium, et eorum qui aderant
praesentiam, magis vero timens judicium Dei, et
horrens ne forte descenderet ignis de coelo eadem
hora et consumeret eum, videntem honorandam
illam canitiem humi jacentem, genu flexit et ipse,
petens veniam et misericordiam. Et dicente patriarcha:
Deus nobis omnibus indulgeat, surrexerunt et
ingressi sunt ambo ecclesiam; et tunc cum multo
gaudio et laetitia astitit sancto altari, cum munda
conscientia valens dicere Deo: Dimitte nobis debita
nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [(Matth. VI)] .
Ita autem sana ex tunc et compuncta
mente factus est lector ille, ut presbyterii consecratione
potiri mereretur.
CAP. XIV

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.