PL 73, col. 352
Vita S. Joannis Eleemosynarii (Leontius Neapoleos; Anastasius bibliothecarius),
.--Deiferi quidam sanctorum Patrum
dixerunt: Angelorum quidem est nullatenus litigare,
sed in omnimoda et perpetua pace consistere;
hominum vero est altercari quidem, sed statim reconciliari;
daemonum autem est litigare, et totum
diem transire inreconciliatos. Hoc propterea praefati
sumus, amatores Christi, propter praesentem narrationem.
Placuit huic aliquando nobili, una cum
commemorato Niceta patricio, de quadam publica re
altercari. Modus autem litigii erat talis; necessarium
est enim dicere, cum sit animae utilis: Patricius
quidem disponere volebat forum propter lucra
publica; patriarcha autem id non patiebatur, pauperum
in hoc procurans salutem. Multum ergo contra
se secreto contendentes, et inflexibiles manentes,
recesserunt ambo ab invicem irati et irreconciliati.
Erat autem hora quinta, et quidem patriarchae
erat refragatio et amaritudo pro mandato Dei, patricii
autem propter pecuniaria lucra erat. Tamen
ait ille justus: neque pro rationabili, neque pro irrationabili
occasione debet homo irasci. Adveniente
ergo hora undecima, mandat per archipresbyterum
una cum clero patriarcha patricio hoc dignum memoria
verbum: Domine, sol ad occasum est. Cum
autem hoc verbum ille audisset, non tolerans cordis
sui ardorem, sed tanquam divino igne inflammatus,
sancti sermone compunctus est, infectusque lacrymis
statim totus factus est; et surgens, venit ad beatum
hunc. Quem cum vidisset, ait: Bene venisti, fili
Ecclesiae, obediens voci ejus [(Ephes. IV)] . Mittentibus
igitur ambobus metanoeam, et amplexantibus
alterutrum, sederunt. Et aperiens os suum patriarcha,
dixit: Crede mihi, domine, nisi quia vidi te
valde tribulatum de hoc, jam non pigritarer ego
venire ad claritatem tuam. Etenim Dominus et Deus
noster ipse circuibat civitates et castella et domos,
visitando homines. Omnibus autem humilitate summi
sacerdotis aedificatis, et admiratione plenis, respondit 187
ad eum patricius: Crede, Pater, quia ulterius
non capient aures meae eorum verba, qui litigiosas
mihi suggerunt res. Tunc sapiens doctor dixit ei:
Crede, fili et frater, si omnibus his voluerimus credere,
multorum peccatorum erimus domini, maxime
in tempore hoc, quando facti sunt multi hominum
invicem odientes. Multoties enim et mihi suadere
tentaverunt hi qui suggerebant mihi dispositiones
rerum; et cum facerem saepe finem, ut seductus
fueram, postmodum alii quidam suggerebant mihi,
quod fuerim deceptus in capitulo; cum ergo secundo
et tertio hoc fuissem perpessus, dedi terminum mihimetipsi
absque utrorumque parte, ne darem definitionem
alio in capitulo. Quod si qui suggerebant
mihi, mentirentur, ipsi poenam solverent, quam
accusatus ferret, si contra eum calumnia veraciter
fuisset injecta. Et ex eadem die improvide suggerere
mihi contra aliquem omnino aliquid nullus jam ausum
habet, quod deposco et moneo magnum decorem
tuum, fili, similiter facere. Saepe enim et caedes
injustas faciunt, qui sublimitatem creditam habent,