PL 73, col. 354

Vita S. Joannis Eleemosynarii (Leontius Neapoleos; Anastasius bibliothecarius),

controversiam astabat tunc pontifex sancto
altari; quid vero vellet facere, nulli credidit. Cum
ergo venisset diaconus Damianus, ut susciperet ab
eo sanctam communionem secundum proprium gradum,
tenuit manum illius ille sanctus, et dixit: Vade
prius reconciliari fratri tuo; et tunc veniens, digne
suscipe immaculata, immemor malitiae, Christi mysteria.
Reveritus ergo coram tanta multitudine clericorum
contradicere illi, maxime in tali loco et in
tali horrenda hora, spopondit hoc facere, et tunc de
sanctis mysteriis dedit ei. Igitur ex tunc omnes clerici
et laici custodiebant se, ne inter se malitiam retinerent,
timentes ne et ipsos confunderet, triumpharetque
quemadmodum et illum diaconum.
CAP. XVII.--
Habebat quidem sanctissimus hic

vir scientiam divinarum Scripturarum; non autem 188
in sapientia sermonis, has tanquam ex inani
gloria memoriter dicens, sed per eamdem ipsam operum
actionem, et mandatorum observationem; et in
secreto quotidiani consilii sui nullus sermo otiosus
audiebatur, nisi forte ordinatio rei civilis exigeret,
sed aut relationes sanctorum Patrum, aut scripturales
quaestiones, aut dogmatica problemata, propter multitudinem
nec nominandorum haereticorum qui regionem
circumdederant. Si vero alicui aliquis detrahere
inciperet, hunc patriarcha per alteram sermocinationem,
ut sapiens, ingeniose removebat; et
si iterum permaneret, nihil quidem ei dicebat; sed
hunc annotans, praecipiebat hebdomadario ne sineret
ulterius eum intrare cum his qui nuntiabantur, quatenus

per eum caeteros temperaret atque erudiret.
CAP. XVIII.--
Definitionem autem et aliam, quam
affectavit hic sanctus, non est justum postponere.
Audiens quod postquam coronatus est imperator,
nullus universi senatus et astantium exercituum antiquum
memoriale aliquod nuntiet, sed mox hi qui
dicuntur monumentorum aedificatores sumant quatuor
vel quinque minutias marmorum pusillas de diversis
coloribus, et ingrediantur ad eum, et dicant:
Domine, quali metallo imperium tuum jubet fieri
monumentum tuum; insinuantes videlicet ei quia
tanquam homo corruptibilis et transitorius curam
habeto tuae ipsius animae, et pie regnum dispone;
imitabatur et iste beatus veraciter hanc dignam laude
traditionem, et praecepit sibi monumentum aedificari,

ubi et reliqui praedecessores ejus patriarchae jacebant;
imperfectum vero manere usque ad obitum
suum, ut imperfecto existente, per celebrem festivitatem,
assistente clero, ingredientes qui dicebantur
studiosi, dicerent ad eum: Domine, monumentum
tuum imperfectum est, praecipe ergo ut consummetur,
eo quod nescias qua hora fur veniat [(Matth XXIV)] .
Hoc autem faciebat ille sanctus ut ita fieret, volens
imitationem bonam et post se futuris relinquere patriarchis.
CAP. XIX.--
Domino ob multitudinem peccatorum
nostrorum permittente, propria templa quae
erant Jerosolymis, a percutiendis a Deo Persis cremari,
discens hic sanctissimus patriarcha in multa

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.