PL 73, col. 355

Vita S. Joannis Eleemosynarii (Leontius Neapoleos; Anastasius bibliothecarius),

egestate esse sanctum Modestum patriarcham Jerosolymorum,
ad horum relevationem et reaedificationem
mittit ei numismata mille, et mille saccos
plenos frumento, et mille legumina, mille libras ferri,
mille restes siccatorum piscium, qui menomenae
dicuntur, mille vascula vini, et mille Aegyptios operarios,
mittens ei per litteras: « Da mihi veniam,
vere Christi operator, nihil dignum templis Christi
mittenti. Vellem enim, crede mihi, si esset conveniens,
et ipse eo venire, et ipse operari in domo sanctae
Christi resurrectionis. Verumtamen illud rogo
honorandum caput tuum, ut nullatenus hoc imputes
minimo nomini exiguitatis meae, sed hoc potius petas
a Christo, ut ibi me conscribat ubi veraciter conscriptio
beata consistit. »
CAP. XX
.--Arripit ille sanctus et hoc, bonum
dico, videlicet quod infimo stratu recumberet, et
vilibus operimentis in cellula sua uteretur. Quod cum
audisset quidam possessorum civitatis, ascendens ad
eum, et videns quod opertorio scisse et laneo tegeretur,
transmisit ei coopertorium numismatum triginta
sex, rogans multum eum ut eo cooperiretur ad memoriam,
inquit, mittentis. Ille vero hoc suscipiens,
propter multam viri postulationem coopertus est hoc
una nocte, per totam pene noctem dicebat ad semetipsum,
ut recitabant cubicularii ejus: Quis dicet,
quod humilis Joannes (habebat enim semper verbum
istud in ore) pallio triginta sex numismatum tegatur,
et fratres Christi frigore necentur? Quanti sunt modo
qui dentibus strident prae glacie? quanti sunt modo

qui psiathum habentes subtus dimidium, et supra
dimidium, et non possunt extendere pedes suos, sed
dormiunt ut glomus trementes? Quanti in monte
dormierunt incoenati, et sine lucerna, habentes duplicem
cruciatum tam ex frigore quam ex jejunio?
Quanti desiderant saturari de foliis olerum, quae projiciuntur
de coquina mea? Quanti vellent tingere
panem suum in zemate quod projiciunt coqui
mei? Quanti cupiunt vel odorare vinum, quod funditur
in cellario meo? Quanti sunt in civitate ista in
hac hora peregrini, non habentes ubi hospitentur, et
in foro jacent, fortasse et pluvia madefacti? Quanti,
putas, habent totum mensem, vel etiam duos, non
gustantes oleum. Quanti sunt qui non habent alterum
vestimentum in aestate, et alterum in hieme, et

ita miseriis affliguntur? Tu vero exspectans etiam
aeternam jucunditatem assequi, et vinum bibis, et
pisces immanes devoras, et in cubiculis demoraris,
modo autem cum omnibus malis et in coopertorio
triginta sex numismatum te calefacis? Veraciter ita
vivens et in tali laxatione conversans, non exspectabis
illic praeparatis gaudiis frui, sed audies utique
quod et dives ille audivit (Lucae XVI): Recepisti 189
bona in vita tua, pauperes vero mala; nunc
ergo consolantur, tu vero cruciaris. Benedictus Deus,
humilis Joannes alia nocte non cooperietur illo. Justum
est enim, et bene acceptum Deo, ut tegantur
centum potius quadraginta quatuor fratres et domini
tui, quam tu infelix. Venundabantur enim quatuor

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.