PL 73, col. 359

Vita S. Joannis Eleemosynarii (Leontius Neapoleos; Anastasius bibliothecarius),

Domine. Porro omnibus qui in eadem domo
erant perterritis, quoniam audiebant eum loquentem,
iterum dicit ille quondam mutus: Ille qui coquinam
faciebat, exiit currens, sed videte ne forte fuga lapsus
sit, magnus enim servus Dei est. Quando discebat,
dixit mihi: Tibi dico in nomine Domini; et
mox vidi de ore ejus exeuntem flammam, et tangentem
aures meas; et statim audivi, et locutus sum. Et 191
exsilientes et sequentes eum cuncti, ulterius
non viderunt eum. Tunc poenitentiam omnes agebant,
qui in domo illa erant, et ipse dominus ejus
qui Petrum emerat, quia in tali exhonorantia humiliassent
eum, et maxime hi qui vocabant eum Amentem.
Hae sunt beatissimi a Deo honorati Joannis patriarchae

narrationes. Non solum enim de vita sua
contentus erat volentem proficere aedificare, verum
etiam de Deo acceptis et veracibus relationibus suis,
et dicebat semper haec audientibus: Si proprio sanguini
non pepercerunt quidam hominum, sed hunc
dederunt in manus fratrum, imo Christi, quomodo
putas nos cum alacritate et humilitate debemus de
facultatibus nostris dare Christo et egenis atque pauperibus,
ut recompensationem recipiamus a justo et
mercedum redditore Deo, in illa timenda et horrenda
retributionis die? Qui nunc seminat parce, parce
et metet; et qui seminat in benedictionibus, id est,
large et magnanimiter, multipliciter et metet [(II Cor.
IX)] ; hoc est, bona illa haereditabit quae omnem mentem
transcendunt.
CAP. XXII
.--Omnibus ergo rectis moribus iste
sanctus adornatus, nec hoc carebat; valde enim diligebat
eloqui de actibus sanctorum Patrum, et eorum
qui eleemosynae cultores fuerunt. Unde cum
una dierum recitaret de vita sancti Serapionis, qui
vocabatur Sindonius, et inveniret eum (ut fertur)
amictum suum dedisse egeno [(Pallad., cap. 83)] , et
iterum paululum processisse illinc, et frigus patienti
obviasse, et illi tunicam praebuisse, et quia nudus
sedebat, tenens sanctum Evangelium; et interrogatus
a quodam: Quis te exspoliavit, abba? demonstrans
sanctum Evangelium, ait: Iste; et alio tempore
hoc ipsum Evangelium vendidisse, et dedisse
eleemosynam, et discipulo suo dicente: Abba, Evangelium
ubi est? et illo dicente ad eum: Crede, fili,

qui dixit mihi: Vende quae habes, et da pauperibus [(Matth. XIII)] ,
ipsum vendidi et dedi eis, ut in die judicii
habeamus fiduciam abundantiorem apud Deum;
et quia alias iterum vidua mulier petisset ab eodem
sancto Serapione eleemosynam, quoniam esuriebant
filii ejus, et non habente eo aliquid omnino, tradidit
se ei, ut venderet eum ad mimos Graecos, quos et
Christianos fecit in paucis diebus.
Haec legens sanctus de sancto Serapione, stupefactus
et miratus sancti industriam, totus lacrymis infectus
vocavit omnes dispensatores proprios, legit et
eis omnia de sancto Serapione, et dicit ad eos:
Vavae, o philochristi, quid prodest homini colloquenti
de actibus sanctorum Patrum? Credite mihi,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.