PL 73, col. 360

Vita S. Joannis Eleemosynarii (Leontius Neapoleos; Anastasius bibliothecarius),

quia usque hodie putabam quod vel aliquid facerem,
datis quas habere possum pecuniis; nesciebam autem
quod et seipsos venderent, quadam compassione
superati.
CAP. XXIII.--
Semper quidem honorabat monachicum
schema sanctus hic, et colebat et compatiebatur,
ubi maxime aspiciebat monachum corporalibus
utilitatibus angustatum. Habebat autem et hoc
super multos praecipuum, quia accusationem qualemcumque,
sive mendacem, sive veracem, non suscipiebat
contra aliquem circumamictum monachico
habitu. Semel enim evenit ex immisione quorumdam
criminatorum, pertulisse eum aliquid tale:
Quodam monacho gyrante in civitate cum puella una
juvencula, et petente eleemosynam per dies aliquot,

quidam qui hoc viderant, scandalizati, et existimantes
quod mulier ejus esset, attulerunt patriarchae
contra eum querelas, dicentes: Propter quid, a Deo
honorate, derogat talis angelicae monachicae vitae
schemati, puellam quamdam habens mulierem? Mox
ergo Dei famulus, putans prohibere contra Deum
commissa peccata, tanquam qui ad hoc ab eo esset
provectus, praecepit mulierem quidem flagellis caedi,
et separari ab eo; ipsum autem verberari, et in carcere
secreto recludi. Dum ergo cum omni celeritate
jussio sancti in opus procederet, apparuit ei nocte
per visum monachus, ostendens ei dorsum suum putrefactum
(non parcentes enim ceciderant eum Ecclesiae
defensores) dicens ei: Ita placet tibi, domine
patriarcha; hac una vice errasti ut homo; crede

mihi, quia de proximo est vita et mors. Et haec dicens,
discessit ab eo. Mane autem facto, recordatus
est ille beatus visionis nocturnae, et sedebat super
lectum suum moestus; mittitque statim, et convocat
per cancellarium suum monachum de loco in quo
erat reclusus, cogitans intra se beatus ille patriarcha
si similis esset illi qui nocte sibi apparuerat. Cum
ergo venisset cum labore multo (neque enim propter
plagas moveri poterat), cumque vultum ejus vidisset
patriarcha, remansit sine voce immotus, non
valens loqui: sola autem manu sua innuit ut sederet
prope se in lectulo suo. In semetipsum vero reversus
et signatus, rogavit monachum, praecinctum linteo,
ut sine verecundia despoliaret se, quatenus videret
dorsum ejus, si ita esset sicut et in somnis

viderat. Vix ergo suasus ut id ageret, despoliavit se.
Cum vero despoliaretur ut monstraret dorsum suum
viro sancto, per admirandum Dei 192 consilium
solutus est quo erat indutus amictus, et cecidit in
terram, et viderunt eum omnes esse eunuchum.
Sed quia recens erat, nulli hoc existebat manifestum.
Videntibus ergo eum omnibus et sancto pontifice,
et maxime dorsi ejus perniciosa verbera,
mittens mox, segregavit illos qui hunc inconsiderate
tractaverunt. Venerabilissimo autem monacho complura
rationabatur, in ignorantia dicens se in eum
peccasse, et in Deum verum. Et in hoc admonebat
eum ille sanctus: Non, inquit, o fili, ita sine custodia
in civitatibus conversari oportet eos qui sancto

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.