PL 73, col. 361
Vita S. Joannis Eleemosynarii (Leontius Neapoleos; Anastasius bibliothecarius),
angelico vestro indumento circumamicti sunt, maxime
et feminam circumducere ad scandalum aliorum
videntium. Tunc monachus cum omni humilitate
rationem reddebat sancto, dicens: Crede, domine,
non mentiar. Gazae eram ante paucos dies;
et exeunte me de civitate, ut venirem et salutarem
sanctum abbatem Cyrum, obviavit mihi haec
bene visa puella foris portam, vespere incumbente;
et accurrens ad pedes meos, rogabat ut mecum ambularet.
Dicebat enim se Hebraeam esse, et velle
fieri Christianam; et coepit eadem narrare verbis
horribilibus, ut non permitterem perire eam. Timens
itaque ego judicium Dei, sumpsi eam, aestimans
quod non immitteret tentationem Satanas
spadonibus. Nesciebam vero quod nemini parcat.
Igitur venientibus nobis, sanctissime Pater, et orationem
perficientibus, baptizavi eam ad sanctum abbam
Cyrum, et gyrabam cum ea in simplici corde,
exposcens modicum sumptum, quatenus introducerem
eam in monasterium. Cum haec audisset patriarcha,
dixit: Papae! quot absconsos servos habet
Deus, et nescimus nos humiles? Et enarrabat his qui
praesto erant visionem quam viderat nocte de eo. Et
protulit patriarcha centum numismata de manu, daturus
ei: Dei autem amicus ille vere monachus, non
passus aliquid accipere ex eis, dignum memoria
verbum ad patriarcham locutus est, dicens: Ego
hoc non postulo, domine; monachus enim si fidem
habet, horum non indiget. Si autem horum eget, fidem
non habet. Quod maxime amplius satisfecit
omnibus qui audierant quod servus Dei iste monachus
esset. Genuflexit igitur patriarchae, et exiit in
pace. Extunc igitur plus honorabat et hospitio recipiebat
monachos, et bonos aestimatos et malos: et
aedificabat mox xenodochium seorsum, et appellavit
hoc Receptaculum omnium monachorum.
CAP. XXIV.--
Mortalitate aliquando civitatem
comprehendente, ibat et ipse sanctus, ut videret
funerum obsequia. Valde enim dicebat hoc esse proficuum,
et sepulcrorum considerationem. Multoties
vero assidebat et his qui, morituri, vexationem in
exitu animae patiebantur; et ipse eorum oculos propriis
manibus claudebat, memoriam habere ex hoc
sempiternam volens, et curam proprii exitus. Praecipiebat
autem et collectiones pro defunctis impigre
et sine dubio perficere. Etenim dicebat quia
ante paucum tempus captivus ductus est ad Persas
quidam, et descendens in Persidam, retrusus est in
carcerem qui appellabatur Lethe, hoc est, oblivio.
Quidam ergo fugientes illinc, venientesque in Cyprum,
et interrogati a parentibus illius, si forte vidissent
eum, respondentes dixerunt eis, quia nos
propriis manibus sepelivimus eum. Non autem erat
iste de quo interrogabant eos, sed alius indissimiliter
eum similans. Dixerunt vero eis et mensem, et diem
obitus ipsius. Illi vero tanquam pro mortuo faciebant
ei tres collectas per singulos annos. Post quatuor
itaque annos venit in Cyprum, fuga lapsus a Persis.
Dicerunt ergo ei sui: Vere, frater, nos audivimus