PL 73, col. 364

Vita S. Joannis Eleemosynarii (Leontius Neapoleos; Anastasius bibliothecarius),

quia propter exitum viginti librarum, infirmatus
est ille invitus eleemosynator. Erat enim (ut praedictum
est) valde immisericors, et amator pecuniae.
Non sufferens ergo beatus se quidem super mensam
reficere, illum autem super lectum cruciari graviter,
pervenit celeriter ad eum 194 ille vere sine superbia,
et dixit ad eum hilari vultu: Fac charitatem, fili
Troile. Aestimas quod in veritate dixerim tibi fratribus
hujuscemodi dare? crede mihi, per jocum dixi
tibi dare. Ego enim volui praestare eis singula numismata
propter sanctam festivitatem; sed quia non
habebat distributor meus secum sufficientem quantitatem,
hujus rei gratia mutuam dedisti eam mihi, et
ecce attuli tibi illas triginta libras. Ut vero vidit
quantitatem episcopus in honorabili manu sapientis

existentis medici et pastoris, febris quidem subito
disparebat, frigus etiam recedebat, fortitudo quoque
et corporis ejus calor ad eum revertebantur; ut ex
hoc non posset latere hanc esse causam repente
comprehendentis eum commutationis. Suscipiens
ergo aurum ab honorandis manibus patriarchae, et
nihil omnino contradicens, exspectabat ab eo patriarcha
conscriptionem abrenuntiationis mercedis
earum quae datae sunt triginta auri librarum. Fecit
autem hoc cum gaudio Troilus episcopus, scribens
propriis manibus ita: Deus, domino meo Joanni beatissimo
patriarchae hujus Alexandrinorum magnae
civitatis, da mercedem triginta librarum quae data
sunt tibi, quoniam ego recepi mea. Hoc scriptum
itaque sanctus accipiens, sumpsit secum et eumdem

episcopum ad prandium, ut enim jam dictum est,
statim sanus factus est. Volens ergo mercedis redditor
Deus corripere eum, simul autem et ad miserationem
contribulatorum et compassionem erigere,
ostendit ei eadem die dormienti post prandium patriarchae
in somnis, qua mercede privatus esset. Vidit
enim (ut ait) domum, cujus pulchritudinem atque
magnitudinem non potest ars hominum imitari, et
januam hujus totam auream, et super januam titulum
conscriptum: MANSIO AETERNA, ET REQUIES TROILI
EPISCOPI. Cum ergo hoc, inquit, legissem, gavisus
sum, sciebam enim donandam mihi ab imperatore
talis domus epulationem. Nondum autem hujusmodi
tituli superscriptionem perlegeram, et ecce quidam
regius cubicularius, habens secum et alios obsequii

divini; et cum pervenisset ad talem nitentis domus
januam, dixit ad proprios officiales: Deponite mihi
titulum. Et cum deposuissent, iterum dixit: Mutate
eum, et ponite quem misit orbis terrarum rex. Et
attulerunt et affixerunt aliud aspiciente me, superscriptum
ita: MANSIO AETERNA AC REQUIES JOANNIS
ARCHIEPISCOPI ALEXANDRIAE, EMPTA LIBRIS TRIGINTA.
Et cum hoc vidisset, surrexit a somno, et magno
summoque pastori quae visa sunt ei in somnis enarravit.
Proficiens ea de causa Troilus episcopus, factus
ex tunc eleemosynator magnificus.
CAP. XXVII.--
Dominus qui divitias in tempore
quodam beato Job abstulit, fecit simile et huic omni
bonitate pleno, sancto patriarchae Joanni. Navibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.