PL 73, col. 365
Vita S. Joannis Eleemosynarii (Leontius Neapoleos; Anastasius bibliothecarius),
enim sanctissimae ecclesiae comprehendentibus violentam
hiemem, in loco qui dicebatur Adria,
projecerunt omnia sua, quae naves portabant; erant
vero omnes naves simul. Erat autem summa multa
valde enthecarum suarum; habebant enim tantum
vestimenta et argentum, et alias res altiores, ut
computaretur pondus quod ivit in perditionem quantitatis
centenariorum triginta quatuor. Plus enim erant
quam tredecim naves, capientes per singulas decem
millia modiorum. Venientibus vero Alexandriam et
pergentibus, statim reliqui creditores et primi nautae
in ecclesiam confugerunt. Sanctus vero hoc audiens,
et causam propter quam fugerant, mittit eis verbum
manibus suis conscriptum, habens ita: « Dominus
dedit, fratres; Dominus, ut voluit, abstulit; sicut
Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini
benedictum [(Job. I)] . Exite, filii, nihil ex hoc veriti:
Dominus enim sollicitus erit de crastino. » Ascendit
itaque pene dimidium civitatis in secretum: die autem
altero volentes consolari nobilem istum;
ipse vero praeoccupans, coepit omnibus dicere: Nequaquam,
o filii et fratres, causa navium difficultatis
tristemini; nam humilis Joannes, credite, inventus
est culpabilis; quippe nisi extollentiam haberem,
nullo modo hoc ferrem. Sed quia extollebar in his
quae Dei erant, et aestimabam quod magna opera facerem,
dans quae hominum erant, hoc mihi evenit;
volens ergo Deus ut hoc intelligerem, ista permisit.
Eleemosyna enim non vigilantem plerumque in extollentiam
elevat: invitus vero casus humiliat sustinentem.
Ait enim divina Scriptura: Paupertas virum
humiliat. Et iterum David hoc sciens, dicebat: Bonum
mihi quod tu humiliasti me, ut discam justificationes
tuas [(Psal. CXVIII)] . Dum enim malis factus sum
obnoxius, quia dationem per vanam gloriam perdebam,
et quoniam per vitium meum perditae sunt
tantae pecuniae, habeo nunc judicium animarum quae
in arcto sunt. Verum, dilectissimi, qui tunc tempore
justi illius Job fuit Deus, et nunc idem ipse est, qui
non propter egestatem meam, sed ob indigentium
necessitatem, non derelinquet nos. Ipse enim dixit:
Non te deseram, neque derelinquam [(Hebr. XIII)] . 195
Et rursus: Quaerite primum regnum Dei, et justitiam
ejus, et haec omnia adjicientur vobis [(Matth. VI)] . Volentes
ergo consolari eum civitatis habitatores, ut
dictum est, ipsi magis inventi sunt econtra consolationem
ab ejus beatitudine recepisse. Nimis ergo breve
tempus praeteriit, et in duplum restituit Deus novo
nostro Job facultates; et iterum erat ipse magnanimus
circa misericordiam, fortasse autem et religiosior
quam antea fuerat.
CAP. XXVIII.--
Ad extremam paupertatem pervenienti
cuidam de domesticis ministris, propria manu
iste sanctus, ut nullus sciret, duas libras auri dedit;
et audiens ab accipiente: Quoniam haec accipiens,
domine, ulterius non habeo vultum intendendi in honorabilem
et angelicam faciem tuam, vere dignum
laude, ut sapiens, locutus est verbum: Nondum, inquiens,
sanguinem meum pro te, frater, effudi, sicut